Letter 105

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -51 AD|Cicero|AI-assisted

You must not expect long letters from me nor always letters in my own
handwriting, till I have settled down somewhere. When I have time, I
will guarantee both. I am now engaged on a hot and dusty journey. I
wrote yesterday from Ephesus; to-day

Epheso pridie; has dedi Trallibus. In provincia mea fore me putabam Kal.
Sextilibus. Ex ea die, si me amas, παράπηγμα ἐνιαύσιον commoveto.
Interea tamen haec mihi, quae vellem, adferebantur, primum otium
Parthicum, dein confectae pactiones publicanorum, postremo seditio
militum sedata ab Appio stipendiumque eis usque ad Idus Quinctiles
persolutum.

Nos Asia accepit admirabiliter. Adventus noster nemini ne minimo quidem
fuit sumptui. Spero meos omnes servire laudi meae. Tamen magno timore
sum, sed bene speramus. Omnes iam nostri praeter Tullium tuum venerunt.
Erat mihi in animo recta proficisci ad exercitum, aestivos menses
reliquos rei militari dare, hibernos iuris dictioni.

Tu velim, si me nihilo minus nosti curiosum in re publica quam te,
scribas ad me omnia, quae sint, quae futura sint. Nihil mihi gratius
facere potes; nisi tamen id erit mihi gratissimum, si, quae tibi
mandavi, confeceris imprimisque illud ἐνδόμυχον, quo mihi scis nihil
esse carius. Habes epistulam plenam festinationis et pulveris; reliquae
subtiliores erunt.

Latin / Greek Original

ante quam aliquo loco consedero, neque longas a me neque semper mea manu litteras exspectabis; cum autem erit spatium, utrumque praestabo. nunc iter conficiebamus aestuosa et pulverulenta via. dederam Epheso pridie; has dedi Trallibus. in provincia mea fore me putabam Kal. Sextilibus. ex ea die, si me amas, parapegma eniausion commoveto. interea tamen haec mihi quae vellem adferebantur, primum otium Parthicum, dein confectae pactiones publicanorum, postremo seditio militum sedata ab Appio stipendiumque eis usque ad Idus Quintilis persolutum. [2] nos Asia accepit admirabiliter. adventus noster nemini ne minimo quidem fuit sumptui. spero meos omnis servire laudi meae. tamen magno timore sum sed bene speramus. omnes iam nostri praeter Tullium tuum venerunt. erat mihi in animo recta proficisci ad exercitum, aestivos mensis reliquos rei militari dare, hibernos iuris dictioni. [3] tu velim, si me nihilo minus nosti curiosum in re publica quam te, scribas ad me omnia quae sint, quae futura sint. nihil mihi gratius facere potes; nisi tamen id erit mihi gratissimum, si quae tibi mandavi confeceris imprimisque illud endomuchon, quo mihi scis nihil esse carius. habes epistulam plenam festinationis et pulveris; reliquae subtiliores erunt.

Related Letters