Letter 125

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -49 AD|Cicero|AI-assisted

Dionysius burned to be with you, so I sent him, with some misgivings I
must admit; but it had to be. I knew him before to be a scholar: I find
him very obliging, careful of my good name, an honest fellow, and, not
to give him a mere freedman's character, evidently a man of honour.
Pompey I interviewed on the 10th of December. We were together a matter
of two hours: he seemed greatly delighted with

triumpho hortari, suscipere partes suas, monere, ne ante in senatum
accederem, quam rem confecissem, ne dicendis sententiis aliquem
tribunum alienarem. Quid quaeris? in hoc officio sermonis nihil potuit
esse prolixius. De re publica autem ita mecum locutus est, quasi
non dubium bellum haberemus. Nihil ad spem concordiae. Plane illum
a se alienatum cum ante intellegeret, tum vero proxume iudicasse.
Venisse Hirtium a Caesare, qui esset illi familiarissimus, ad se non
accessisse, et, cum ille a. d. VIII Idus Decembr. vesperi venisset,
Balbus de tota re constituisset a. d. VII ad Scipionem ante lucem
venire, multa de nocte eum profectum esse ad Caesarem. Hoc illi
τεκμηριῶδες videbatur esse alienationis. Quid multa? nihil me aliud
consolatur, nisi quod illum, cui etiam inimici alterum consulatum,
fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem, ut
haec in discrimen adducat. Quodsi ruere coeperit, ne ego multa timeo;
quae non audeo scribere. Sed, ut nunc est, a. d. III Nonas Ian. ad
urbem cogito.

Latin / Greek Original

Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te nec me hercule aequo animo, sed fuit concedendum. quem quidem cognovi quom doctum, quod mihi iam ante erat notum tum sane plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi iiii Idus Decembris. [2] fuimus una horas duas fortasse. Magna laetitia mihi visus est adfici meo adventu; de triumpho hortari, suscipere partis suas, monere ne ante in senatum accederem quam rem confecissem, ne dicendis sententiis aliquem tribunum alienarem. quid quaeris? in hoc officio sermonis nihil potuit esse prolixius. de re publica autem ita mecum locutus est quasi non dubium bellum haberemus, nihil ad spem concordiae. plane illum a se alienatum cum ante intellegeret, tum vero proxime iudicasse. venisse Hirtium a Caesare qui esset illi familiarissimus, ad se non accessisse et, cum ille a. d. viii Idus Decembr. vesperi venisset, Balbus de tota re constituisset a. d. vii ad Scipionem ante lucem venire, multa de nocte eum profectum esse ad Caesarem. hoc illi tekmeriodes videbatur esse alienationis. [3] quid multa? nihil me aliud consolatur nisi quod illum, quoi etiam inimici alterum consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut haec in discrimen adducat. quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo, quae non audeo scribere. sed ut nunc est, a. d. iii Nonas Ian. ad urbem cogito.

Related Letters