Marcus Tullius Cicero→Titus Pomponius Atticus|c. -49 AD|Cicero|AI-assisted
On the 25th of January, setting out from Cales to Capua, I write this
letter, though still suffering from slight inflammation of the eyes. L.
Caesar brought Caesar's ultimatum to Pompey on the 23rd, while Pompey
was at Teanum with the consuls. His conditions were accepted with the
reservation that he should withdraw his garrison from the towns he
has occupied outside his own province. That done, they said, we would
return to Rome and settle business in the House. I hope for the present
we may have peace: Caesar is rather sorry for his madness, and Pompey
Capuam venire voluit et adiuvare dilectum; in quo parum prolixe
respondent Campani coloni. Gladiatores Caesaris, qui Capuae sunt, de
quibus ante ad te falsum ex A. Torquati litteris scripseram, sane
commode Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum.
Scutorum in ludo IↃↃ fuerunt. Eruptionem facturi fuisse dicebantur.
Sane multum in eo rei publicae provisum est.
De mulieribus nostris, in quibus est tua soror, quaeso videas, ut
satis honestum nobis sit eas Romae esse, cum ceterae illa dignitate
discesserint. Hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea. Velim eas
cohortere, ut exeant, praesertim cum ea praedia in ora maritima
habeamus, cui ego praesum, ut in iis pro re nata non incommode possint
esse. Nam, si quid offendimus in genero nostro--quod quidem ego
praestare non debeo--sed id fit maius, quod mulieres nostrae praeter
ceteras Romae remanserunt. Tu ipse cum Sexto scire velim quid cogites
de exeundo de totaque re quid existimes. Equidem pacem hortari non
desino; quae vel iniusta utilior est quam iustissimum bellum cum
civibus. Sed haec, ut fors tulerit.
A. d. vi Kal. Febr. Capuam Calibus proficiscens, cum leviter lippirem, has litteras dedi. L. Caesar mandata Caesaris detulit ad Pompeium a. d. viii Kal., cum is esset cum consulibus Teani. probata condicio est, sed ita ut ille de iis oppidis quae extra suam provinciam occupavisset praesidia deduceret. id si fecisset, responsum est ad urbem nos redituros esse et rem per senatum confecturos. spero posse in praesentia pacem nos habere; nam et illum furoris et hunc nostrum copiarum suppaenitet. me Pompeius Capuam venire voluit et adiuvare dilectum; in quo parum prolixe respectent Campani coloni. gladiatores Caesaris qui Capuae sunt, de quibus ante ad te falsum ex A. Torquati litteris scripseram, sane commode Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum. scutorum in ludo I[c][c] fuerunt. eruptionem facturi fuisse dicebantur. sane multum in eo rei publicae provisum est. [3] de mulieribus nostris in quibus est tua soror, quaeso videas ut satis honestum nobis sit eas Romae esse cum ceterae illa dignitate discesserint. hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea. velim eas cohortere ut exeant, praesertim cum ea praedia in ora maritima habeamus quoi ego praesum ut in iis pro re nata non incommode possint esse. nam si quid offendimus in genero nostro (quod quidem ego praestare non debeo)—sed id fit maius quod mulieres nostrae praeter ceteras Romae remanserunt. tu ipse cum Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes. equidem ad pacem hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam iustissimum bellum cum civibus. sed haec ut fors tulerit.
◆
On the 25th of January, setting out from Cales to Capua, I write this letter, though still suffering from slight inflammation of the eyes. L. Caesar brought Caesar's ultimatum to Pompey on the 23rd, while Pompey was at Teanum with the consuls. His conditions were accepted with the reservation that he should withdraw his garrison from the towns he has occupied outside his own province. That done, they said, we would return to Rome and settle business in the House. I hope for the present we may have peace: Caesar is rather sorry for his madness, and Pompey
Capuam venire voluit et adiuvare dilectum; in quo parum prolixe respondent Campani coloni. Gladiatores Caesaris, qui Capuae sunt, de quibus ante ad te falsum ex A. Torquati litteris scripseram, sane commode Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum. Scutorum in ludo IↃↃ fuerunt. Eruptionem facturi fuisse dicebantur. Sane multum in eo rei publicae provisum est.
De mulieribus nostris, in quibus est tua soror, quaeso videas, ut satis honestum nobis sit eas Romae esse, cum ceterae illa dignitate discesserint. Hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea. Velim eas cohortere, ut exeant, praesertim cum ea praedia in ora maritima habeamus, cui ego praesum, ut in iis pro re nata non incommode possint esse. Nam, si quid offendimus in genero nostro--quod quidem ego praestare non debeo--sed id fit maius, quod mulieres nostrae praeter ceteras Romae remanserunt. Tu ipse cum Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes. Equidem pacem hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam iustissimum bellum cum civibus. Sed haec, ut fors tulerit.
Latin / Greek Original