Letter 153
After I had sealed that letter to you, which I wanted to dispatch
last night (I wrote it in the evening and did dispatch it), C. Sosius
the praetor came to Formiae to visit my neighbour, M'. Lepidus, whose
quaestor he was. He brought a copy of Pompey's letter to the consuls:
"I have received a dispatch from L. Domitius, dated the 17th of
February. I enclose a copy. Now without a word from me, I know you
realize of your own accord how important it is for the State that all
our forces should concentrate at one spot at the earliest possible
date. If you agree, endeavour to reach me at once, leaving Capua such
garrison as you may consider necessary."
Then appended is a copy of Domitius' letter which I sent you yesterday.
My God, how terrified I was and how distracted I am as to the future!
I hope his nickname the Great will inspire great panic on his arrival.
I hope too, since nothing has stood in our way at present [except his
negligence, he is not
mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam
mehercule.†
Modo enim audivi quartanam a te discessisse. Moriar, si magis gauderem,
si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius habere
nec id esse vestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum
audio. Sed eum video in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem Curium
nostrum, si quid opus esset, rogaram. Malo Tironis verecundiam in culpa
esse quam inliberalitatem Curi.
Latin / Greek Original
obsignata iam ista epistula quam de nocte daturus eram, sicut dedi (nam eam vesperi scripseram), C. Sosius praetor in Formianum venit ad M'. Lepidum vicinum nostrum quoius quaestor fuit. Pompei litterarum ad consules exemplum attulit: [2] 'Litterae mihi a L. Domitio a. d. xiii Kalend. Mart. adlatae sunt. earum exemplum infra scripsi. nunc ut ego non scribam, tua sponte te intellegere scio quanti rei publicae intersit omnis copias in unum locum primo quoque tempore convenire. tu, si tibi videbitur, dabis operam ut quam primum ad nos venias, praesidi Capuae quantum constitueris satis esse relinquas.' deinde supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram. di immortales, qui me horror perfudit! quam sum sollicitus quidnam futurum sit! hoc tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu terrorem. spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit + nihil mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam me hercule+. [4] modo enim audivi quartanam a te discessisse. moriar si magis gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius habere nec id esse vestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum audio. sed eum video in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem Curium nostrum si quid opus esset rogaram. malo Tironis verecundiam in culpa esse quam inliberalitatem Curi.