Marcus Tullius Cicero→Titus Pomponius Atticus|c. -49 AD|Cicero|AI-assisted
[1] While we were dining on the 12th day before the Ides, Statius brought a brief letter from you during the night. About Lucius Torquatus — since you ask — not only Lucius but Aulus too has departed... the other brought many. About the deputation from Reate, nothing need be said, for it is obvious.
[1] cenantibus ii Idus nobis ac noctu quidem Statius a te epistulam brevem attulit. de L. Torquato quod quaeris, non modo Lucius sed etiam Aulus profectus est, . . . alter multos. de Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis. senatores multos esse Romae nos quoque audieramus. ecquid potes dicere cur exierint? [2] in his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris Caesarem Formiis a. d. xi Kal. Aprilis fore. hic ego vellem habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori cui dicerem, Mentor, pos t' ar' io, pos t' ar prosptuxomai auton; nullam rem umquam difficiliorem cogitavi, sed cogito tamen nec ero, ut in malis, imparatus. sed cura ut valeas. puto enim diem tuum heri fuisse.
◆

Latin / Greek Original