Letter 175

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -49 AD|Cicero|AI-assisted

I had just read your letter on the 20th, when an epistle was brought to
me from Lepta announcing that Pompey was blockaded and that even escape
from the harbour was cut off by a fleet. Upon my honour tears prevent
me from thinking or writing anything else. I send you a copy of the
letter. Wretches that we are, why did we not all follow his fortunes
together? See now, here are Matius and Trebatius with the same tidings.
Caesar's letter-carriers met them at Menturnae. I am tortured with

exitum exoptem. At quam honesta, at quam expedita tua consilia, quam
evigilata tuis cogitationibus qua itineris, qua navigationis, qua
congressus sermonisque cum Caesare! Omnia cum honesta tum cauta. In
Epirum vero invitatio quam suavis, quam liberalis, quam fraterna!

De Dionysio sum admiratus, qui apud me honoratior fuit quam apud
Scipionem Panaetius; a quo impurissime haec nostra fortuna despecta
est. Odi hominem et odero; utinam ulcisci possem! Sed illum ulciscentur
mores sui.

Tu, quaeso, nunc vel maxime, quid agendum nobis sit, cogita. Populi
Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet, fossa et vallo saeptum
tenet, fuga prohibet; nos vivimus, et stat urbs ista, praetores ius
dicunt, aediles ludos parant; viri boni usuras perscribunt, ego ipse
sedeo! Coner illuc ire ut insanus, implorare fidem municipiorum?
Boni non sequentur, leves irridebunt, rerum novarum cupidi, victores
praesertim et armati, vim et manus adferent. Quid censes igitur?
ecquidnam est tui consilii ad finem huius miserrimae vitae? Nunc doleo,
nunc torqueor, cum cuidam aut sapiens videor, quod una non ierim, aut
felix fuisse. Mihi contra. Numquam enim illius victoriae socius esse
volui, calamitatis mallem fuisse. Quid ego nunc tuas litteras, quid
tuam prudentiam aut benevolentiam implorem? Actum est; nulla re iam
possum iuvari,

sorrow, so that now I would choose the end of Mucius. But how
honourable, how simple, how clearly thought out was your advice as to
my land-route and my sea-route and my meeting and talk with Caesar! It
was equally honourable and prudent. Your invitation, too, to Epirus,
how kind and generous and brotherly it is!

Q. Mucius Scaevola was murdered in 82 B.C. by the order of the
younger Marius. Cf. viii, 3.

As for Dionysius, I am surprised. I held him in greater honour than
Scipio held Panaetius, yet he has most foully mocked at my bad
fortunes. I hate the fellow and I always shall. I wish I could pay him
out. But his own character will do that.

I beseech you now give the greatest consideration to my proper course.
An army of the Roman people invests Gnaeus Pompey. It holds him hedged
by trench and mound and keeps him from flight. Yet we live and Rome is
standing, the praetors preside in court, the aediles make preparations
for the games, the conservatives are booking their profits, and I sit
still! Am I to try to cross the sea like a madman, to beg the country
towns to be loyal? The loyalists will not follow me, the irresponsible
will deride me, the revolutionaries, especially now they are armed and
victorious, will lay hands of violence upon me. What do you think then?
Have you any plan to end this life of misery? Now I feel grief, now I
am in agony, when somebody thinks me wise because I did not go with
Pompey, or lucky perhaps. I think the opposite. For never did I wish
to share a victory of his; I should have wished rather to share his
defeat. Why should I entreat a letter from you now, your kindness, your
good sense? It is all over. Nothing can help me

qui, ne quod optem quidem, iam habeo, nisi ut aliqua inimici
misericordia liberemur.

Latin / Greek Original

[1] tris epistulas tuas accepi postridie Idus. erant autem iiii, iii, pridie Idus datae. igitur antiquissimae cuique primum respondebo. adsentio tibi, ut in Formiano potissimum commorer, etiam de supero mari, plaboque, ut antea ad te scripsi, ecquonam modo possim voluntate eius nullam rei publicae partem attingere. quod laudas quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici, ego vero ita facio. quin ea ipsa, quae a te commemorantur, secus ab eo in me ipsum facta esse non memini. tanto plus apud me valere benefici gratiam quam iniuriae dolorem volo. faciamus igitur, ut censes, conligamusque nos. Sophisteuo enim simul ut rus decurro atque in decursu theseis meas commentari non desino. sed sunt quaedam earum perdifficiles ad iudicandum. de optimatibus sit sane ita ut vis; sed nosti illud 'Dionusios en Korinthoi.' [2] Titini filius apud Caesarem est. quod autem quasi vereri videris ne mihi tua consilia displiceant, me vero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae. qua re fac, ut ostendis, ne destiteris ad me quicquid tibi in mentem venerit scribere. mihi nihil potest esse gratius. venio ad alteram nunc epistulam. recte non credis de numero militum; ipso dimidio plus scripsit Clodia. falsum etiam de corruptis navibus. quod consulem laudas, ego quoque animum laudo sed consilium reprehendo; dispersu enim illorum actio de pace sublata est quam quidem ego meditabar. itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi et Philotimo dedi. nec vero dubito quin exitiosum bellum impendeat cuius initium ducetur a fame. et me tamen doleo non interesse huic bello! in quo tanta vis sceleris futura est ut, cum parentis non alere nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necandam putent. atque hoc non opinione timeo sed interfui sermonibus. omnis haec classis Alexandrea, Colchis, Tyro, Sidone, arado, Cypro, Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio, Byzantio, Lesbo, Zmyrna, Mileto, Coo ad intercludendos commeatus Italiae et ad occupandas frumentarias provincias comparatur. at quam veniet iratus! et iis quidem maxime qui eum maxime salvum volebant, quasi relictus ab iis quos reliquit. itaque mihi dubitanti quid me facere par sit, permagnum pondus adfert benevolentia erga illum; qua dempta perire melius esset in patria quam patriam servando evertere. de septemtrione plane ita est. metuo ne vexetur Epirus; sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas? praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore. illud me praeclare admones, cum illum videro, ne nimis indigenter et ut cum gravitate potius loquar. plane sic faciendum. Arpinum, cum eum convenero, cogito, ne forte aut absim cum veniet aut cursem huc illuc via deterrima. Bibulum, ut scribis, audio venisse et redisse pridie Idus. [3] Philotimum, ut ais in epistula tertia, exspectabas. at ille Idibus a me profectus est. eo serius ad tuam illam epistulam quoi ego statim rescripseram redditae sunt meae litterae. de Domitio, ut scribis, ita opinor esse ut et in Cosano sit et consilium eius ignoretur. iste omnium turpissimus et sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est ille idem qui semper in re publica fuit. itaque nimirum hoc illud est quod Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, se velle uti 'consilio' meo (age, esto; hoc commune est), 'gratia' (ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias), 'dignitate' (fortasse sententia consulari). illud extremum est, 'ope omnium rerum.' id ego suspicari coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo secus. nam permagni eius interest rem ad interregnum non venire. id adsequitur, si per praetorem consules creantur. nos autem in libris habemus non modo consules a praetore sed ne praetores quidem creari ius esse idque factum esse numquam; consules eo non esse ius quod maius imperium a minore rogari non sit ius, praetores autem quod ita rogentur ut conlegae consulibus sint quorum est maius imperium. aberit non longe quin hoc a me decerni velit neque sit contentus Galba, Scaevola, Cassio, Antonio, tote moi chanoi eureia chthon. [4] sed quanta tempestas impendeat vides. qui transierint senatores scribam ad te cum certum habebo. de re frumentaria recte intellegis quae nullo modo administrari sine vectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum sunt omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane velim. quem fac horteris ut properet; opportune enim ad me ante adventum Caesaris venerit. de Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum neque tamen de te qui maxime meus es cogitavi. sciebam enim te 'quoto anno' et 'quantum in solo' solere quaerere neque solum Romae sed etiam Deli tuum diagramma videram. verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum antiquam quam tum habebam iucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecissem. volui HS Q. Egi per + predum ille daret tanti quom+ haberet venale. noluit. sed nunc omnia ista iacere puto propter nummorum caritatem. mihi quidem erit aptissimum vel nobis potius si tu emeris; sed eius dementias cave contemnas. valde est venustum. quamquam mihi ista omnia iam addicta vastitati videntur. respondi epistulis tribus sed exspecto alias; nam me adhuc tuae litterae sustentarunt. D. Liberalibus.

Related Letters