Letter 184

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -49 AD|Cicero|AI-assisted

[1] I sent you on the 9th before the Kalends a copy of Balbus's letter to me and Caesar's to him. And now I have received letters from Capua from Quintus Pedius, saying that Caesar wrote to him on the day before the Ides of March as follows: Pompey has withdrawn from the town and fled to Brundisium with the cohorts he had and those he had gathered along the way, making about thirty in all. The letter gives us hope that all may be settled peacefully, as Caesar desires above all things.

Latin / Greek Original

[1] miseram ad te viiii K. exemplum epistulae Balbi ad me et Caesaris ad eum. ecce tibi eodem die Capua litteras accepi ab Q. Pedio Caesarem ad se pridie Idus Martias hoc exemplo: Pompeius se oppido tenet. nos ad portas castra habemus. conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris. sed tamen nihil est quod potius faciamus. ab utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere quod habet Brundisi copiarum cogamus aut exitu prohibeamus. [2] Vbi est illa pax de qua Balbus scripserat torqueri se? ecquid acerbius, ecquid crudelius? atque eum loqui quidam authentikos narrabat Cn. Carbonis, M. Bruti se poenas persequi omniumque eorum in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset; nihil Curionem se duce facere quod non hic Sulla duce fecisset; + ad ambitionem+ , quibus exsili poena superioribus legibus non fuisset, ab illo patriae proditores de exsilio reductos esse; queri de Milone per vim expulso; neminem tamen se violaturum nisi qui arma contra. haec Baebius quidam a Curione iii id. profectus, homo non infans sed + quis ulli+ non dicat. plane nescio quid agam. illim equidem Gnaeum profectum puto. quicquid est biduo sciemus. A te nihil ne Anteros quidem litterarum; nec mirum. quid enim est quod scribamus? ego tamen nullum diem praetermitto. [3] scripta epistula litterae mihi ante lucem a Lepta Capua redditae sunt Idib. Mart. Pompeium a Brundisio conscendisse, at Caesarem a. d. vii Kal. Aprilis Capuae fore.

Related Letters