Letter 195
So far nothing stops me beyond the weather. I am not going to play a
sharp game. Let what will happen in Spain, I have made up my mind to
go. My plans have all been unfolded to you in previous letters; so this
is a short one; also because I am in a hurry and rather busy.
As for young Quintus "surely I do my best," you
Possibly a reference to Terence _Adelphi_ 44, "Fit sedulo, nihil
praetermitto, consuefacio."
reliqua. Quod dein me mones, et amice et prudenter me mones, sed erunt
omnia facilia, si ab uno illo cavero. Magnum opus est, mirabilia multa,
nihil simplex, nihil sincerum. Vellem suscepisses iuvenem regendum;
pater enim nimis indulgens, quicquid ego adstrinxi, relaxat. Si sine
illo possem, regerem; quod tu potes. Sed ignosco; magnum, inquam, opus
est.
Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in Galliam. Ego
nunc, qua et quo, videbo.
Latin / Greek Original
[1] de tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi visus sum, diligenter. de die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam novam. [2] Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre. quod mihi mandas de Quinto regendo, 'Arkadian'. tamen nihil praetermittam. atque utinam tu—, sed molestior non ero. epistulam ad Vestorium statim detuli, ac valde requirere solebat. [3] Commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat. sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. Cum enim mihi Philotimus dixisset se HS L_ emere de Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si Vettienum rogassem, rogavi ut, si quid posset, ex ea summa detraheret. promisit. ad me nuper se HS X_X_X_ emisse; ut scriberem cui vellem addici; diem pecuniae Idus Novembn esse. rescripsi ei stomachosius cum ioco tamen familiari. nunc quoniam agit liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad eum me a te certiorem esse factum. tu de tuo itinere quid et quando cogites velim me certiorem facias. A. d. xv K. Maias.