Letter 197

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -49 AD|Cicero|AI-assisted

[1] I do approve of your choice of Apulia and Sipontum and this hesitation of yours. Nor do I consider your situation to be the same as mine — not that what is right for the Republic is different for either of us, but our circumstances differ. My position is more exposed, yours more secure. Still, the same uncertainty presses on us both. [2] I received a letter from Philotimus about the money. There is nothing there I can work with. I am at a loss about everything. But I beg you, think about what we should do. The Republic is lost, but we must consider our own survival with whatever dignity we can preserve.

Latin / Greek Original

[1] ego vero Apuliam et Sipontum et tergiversationem istam probo nec tuam rationem eandem esse duco quam meam, non quin in re publica rectum idem sit utrique nostrum, x vii M. TVLLI CICERONIS sed ea non agitur. regnandi contentio est, in qua pulsus est modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi vincit, nomen populi Romani deleatur necesse est, sin autem vincit, Sullano more exemploque vincet. ergo hac in contentione neutrum tibi palam sentiendum et tempori serviendum est. mea causa autem alia est, quod beneficio vinctus ingratus esse non possum, nec tamen in acie (me) sed Melitae aut alio in loco simili [oppidulo] futurum puto. 'nihil' inquies 'iuvas eum in quem ingratus esse non vis?' immo minus fortasse voluisset. sed de hoc videbimus; exeamus modo. quod ut meliore tempore possimus facit Adriano mari Dolabella, Fretensi Curio. [2] iniecta autem mihi spes quaedam est velle mecum Ser. Sulpicium conloqui. ad eum misi Philotimum libertum cum litteris. si vir esse volet, praeclara sunodia, sin autem—, erimus nos qui solemus. [3] Curio mecum vixit iacere Caesarem putans offensione populari Siciliaeque diffidens si Pompeius navigare coepisset. Quintum puerum accepi vehementer. avaritiam video fuisse et spem magni congiari. Magnum hoc malum est, sed scelus illud quod timueramus spero nullum fuisse. hoc autem vitium puto te existimare non (a) nostra indulgentia sed a natura profectum. quem tamen nos disciplina regemus. de Oppiis Veliensibus quid placeat cum Philotimo videbis Epirum nostram putabimus sed alios cursus videbamur habituri.

Related Letters