Letter 198

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -49 AD|Cicero|AI-assisted

The arrival of Philotimus (what a fellow he is! how stupid! how often
he lies on Pompey's behalf!) has frightened the rest of us to death.
For myself I am hardened. None of us doubted that Caesar had checked
Pompey's progress: Philotimus says he is simply flying. Nobody doubted
that Petreius had joined Afranius: he brings no such news. In fact we
have all been sure that Pompey had actually made

Germaniam per Illyricum fecisse; id enim αὐθεντικῶς nuntiabatur,
Melitam igitur, opinor, capessamus, dum, quid in Hispania. Quod quidem
prope modum videor ex Caesaris litteris ipsius voluntate facere posse,
qui negat neque honestius neque tutius mihi quicquam esse quam ab omni
contentione abesse. Dices: "Ubi ille ergo tuus animus, quem proximis
litteris?" Adest et idem est; sed utinam meo solum capite decernerem!
Lacrimae meorum me interdum molliunt precantium ut de Hispaniis
exspectemus. M. Caeli quidem epistulam scriptam miserabiliter, cum hoc
idem obsecraret, ut exspectarem, ne fortunas meas, ne unicum filium,
ne meos omnes tam temere proderem non sine magno fletu legerunt pueri
nostri. Etsi meus quidem est fortior, eoque ipso vehementius commovet,
nec quicquam nisi de dignatione laborat.

Melitam igitur, deinde, quo videbitur. Tu tamen etiam nunc mihi aliquid
litterarum, et maxime, si quid ab Afranio. Ego, si cum Antonio locutus
ero, scribam ad te, quid actum sit. Ero tamen in credendo, ut mones,
cautus; nam occultandi ratio cum difficilis tum etiam periculosa est.
Servium exspecto ad Nonas, et adigit ita Postumia et Servius filius.
Quartanam leviorem esse gaudeo. Misi ad te Caeli etiam litterarum
exemplum.

IXa = ad fam. VIII 16.

CAELIUS CICERONI SAL.

Exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare
ostendisti, neque, id quid esset, perscripsisti,

his way with large forces into Germany through Illyricum, for that was
the news _sans doute_. So I think I must make for Malta, until there
is news from Spain. This from Caesar's letter I almost think I may do
without annoying him, for he says there is no more honourable or safe
course open to me than to keep quite clear of the fight. You will say
"Where then is your courage which you showed in recent letters?" It is
there and the same; but would that I had only to decide for myself. The
tears of my family at times weaken me, when they beg me to wait for
news about Spain. The miserable tone of M. Caelius' letter making this
same request that I should wait, not to risk so rashly my fortunes, my
only son and all my family, moved our boys to weeping; although my own
son is made of stronger stuff, and for that very reason he affects me
more deeply, thinking only of my reputation.

So I shall go to Malta, thence where it seems good. Still even now send
me a line, especially if there is any news from Afranius. If I have an
interview with Antony, I will inform you of the result. However, as you
advise, I will take care how I trust him, for the policy of concealment
is hard and dangerous too. Servius Sulpicius I await till the 7th. Both
his wife Postumia and his son urge me to this. I rejoice that your ague
is better. I send you also a copy of Caelius' letter.

Latin / Greek Original

[1] et res ipsa monebat et tu ostenderas et ego videbam de iis rebus quas intercipi periculosum esset finem inter nos scribendi fieri tempus esse. sed cum ad me saepe mea Tullia scribat orans ut quid in Hispania geratur exspectem et semper adscribat idem videri tibi idque ipse etiam ex tuis litteris intellexerim, non puto esse alienum me ad te quid de ea re sentiam scribere. [2] consilium istud tunc esset prudens, ut mihi videtur, si nostras rationes ad Hispaniensem casum accommodaturi essemus; quod fieri . . . necesse est enim aut, id quod maxime velim, pelli istum ab Hispania aut trahi id bellum aut istum, ut confidere videtur, apprehendere Hispanias. si pelletur, quam gratus aut quam honestus tum erit ad Pompeium noster adventus, cum ipsum Curionem ad eum transiturum putem? sin trahitur bellum, quid exspectem aut quam diu? relinquitur ut, si vincimur in Hispania, quiescamus. id ego contra puto. istum enim victorem magis relinquendum puto quam victum et dubitantem magis quam fidentem suis rebus. nam caedem video si vicerit et impetum in privatorum pecunias et exsulum reditum et tabulas novas et turpissimorum honores et regnum non modo Romano homini sed ne Persae quidem cuiquam tolerabile. [3] Tacita esse poterit indignitas nostra? pati poterunt oculi me cum Gabinio sententiam dicere, et quidem illum rogari prius? praesto esse clientem tuum Clodium, C. Atei Plaguleium, ceteros? sed cur inimicos conligo, qui meos necessarios a me defensos nec videre in curia sine dolore nec versari inter eos sine dedecore potero? quid si ne id quidem est exploratum fore ut mihi liceat? scribunt enim ad me amici eius me illi nullo modo satis fecisse quod in senatum non venerim. tamenne dubitemus an ei nos etiam cum periculo venditemus, quicum coniuncti ne cum praemio quidem voluimus esse? [4] deinde hoc vide, non esse iudicium de tota contentione in Hispaniis, nisi forte iis amissis arma Pompeium abiecturum putas, cuius omne consilium Themistocleum est. existimat enim qui mare teneat eum necesse (esse) rerum potiri. itaque numquam id egit ut Hispaniae per se tenerentur, navalis apparatus ei semper antiquissima cura fuit. navigabit igitur, cum erit tempus, maximis classibus et ad Italiam accedet. in qua nos sedentes quid erimus? nam medios esse iam non licebit. classibus adversabimur igitur? quod maius scelus aut tantum denique? quid turpius? + anuival dehic+ in absentis solus tuli scelus, eiusdem cum Pompeio et cum reliquis principibus non feram? quod si iam misso officio periculi ratio habenda est, ab illis est periculum si peccaro, ab hoc si recte fecero, nec ullum in his malis consilium periculo vacuum inveniri potest, ut non sit dubium quin turpiter facere cum periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute. + non simul cum Pompeio mare transierimus. omnino (non) potuimus+ . exstat ratio dierum. sed tamen (fateamur enim quod est) ne condimus quidem ut possimus. fefellit ea me res quae fortasse non debuit, sed fefellit. pacem putavi fore. quae si esset iratum mihi Caesarem esse, cum idem amicus esset Pompeio, nolui. senseram enim quam idem essent. hoc verens in hanc tarditatem incidi. sed adsequor omnia si propero, si cunctor amitto. [6] et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quadam spe non dubia nec haec collegi nostri ab atto sed illa Platonis de tyrannis. nullo enim modo posse video stare istum diutius quin ipse per se etiam languentibus nobis concidat, quippe qui florentissimus ac novus vi, vii diebus ipsi illi egenti ac perditae multitudini in odium acerbissimum venerit, qui duarum rerum simulationem tam cito amiserit, mansuetudinis in Metello, divitiarum in aerario. iam quibus utatur vel sociis vel ministris? ii provincias, ii rem publicam regent quorum nemo duo menses potuit patrimonium suum gubernare? [7] non sunt omnia conligenda quae tu acutissime perspicis, sed tamen ea pone ante oculos; iam intelleges id regnum vix semenstre esse posse. quod si me fefellerit, feram, sicut multi clarissimi homines in re publica excellentes tulerunt, nisi forte me Sardanapalli vicem [in suo lectulo] mori malle censueris quam (in) exsilio Themistocleo. qui cum fuisset, ut ait Thucydides, ton men paronton di' elachistes boules kratistos gnomon, ton de mellonton es pleiston tou genesomenou aristos eikastes, tamen incidit in eos casus quos vitasset si eum nihil fefellisset. etsi is erat ut ait idem, qui to ameinon kai to cheiron en toi aphanei eti heora malista, tamen non vidit nec quo modo Lacedaemoniorum nec quo modo suorum civium invidiam effugeret nec quid Artaxerxi polliceretur. non fuisset illa nox tam acerba Africano sapientissimo viro, non tam dirus ille dies Sullanus callidissimo viro C. Mario, si nihil utrumque eorum fefellisset. nos tamen hoc confirmamus illo augurio quo diximus, nec nos fallit nec aliter accidet. corruat iste necesse est aut per adversarios aut ipse per se qui quidem sibi est adversarius unus acerrimus. id spero vivis nobis fore; quamquam tempus est nos de illa perpetua iam, non de hac exigua vita cogitare. sin quid acciderit maturius, haud sane mea multum interfuerit utrum factum [fiat] videam an futurum esse multo ante viderim. quae cum ita sint, non est committendum ut iis paream quos contra me senatus, ne quid res publica detrimenti acciperet, armavit [9] tibi sunt omnia commendata, quae commendationis meae pro tuo in nos amore non indigent. nec hercule ego quidem reperio quid scribam; sedeo enim ploudokon. etsi nihil umquam tam fuit scribendum quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis iucunditatibus gratius accidisse quam quod meam Tulliam suavissime diligentissimeque coluisti. valde eo ipsa delectata est, ego autem non minus. cuius quidem virtus mirifica. quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas! quantus autem animus in discessu nostro! est storge, est summa suntexis. tamen nos recte facere et bene audire vult. [10] sed hac super re (ne ni)mis, ne meam ipse sumpatheian iam evocem. tu si quid de Hispaniis certius et si quid aliud, dum adsumus, scribes, et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid eo etiam magis quod Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia. Cum Antonio item est agendum ut cum Curione Melitae me velle esse, huic civili bello nolle interesse. eo velim tam facili uti posse et tam bono in me quam Curione. is ad Misenum vi Nonas venturus aicebatur, id est hodie. sed praemisit mihi odiosas litteras hoc exemplo:

Related Letters