Letter 215
What is happening here you may gather from the bearer of your letter.
I have kept him longer than I should, because every day I am expecting
something fresh to happen, and there was no reason for sending him even
now, except the subject on which you ask for an answer, namely what
I wish as to the first of July. Both courses are dangerous, both the
risk of such a sum of money at such a dangerous time, and the breaking
with Dolabella, which you mention, while the political issue is still
uncertain. Accordingly I will leave this matter in particular like
others
tuae curae benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati;
cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per
litteras de salute nostra fortunisque deliberavissem.
Quod negas praecipuum mihi ullum in communibus incommodis impendere,
etsi ista res non nihil habet consolationis, tamen etiam praecipua
multa sunt, quae tu profecto vides et gravissima esse et me facillime
vitare potuisse. Ea tamen erunt minora, si, ut adhuc factum est,
administratione et diligentia tua levabuntur.
Pecunia apud Egnatium est. Sit a me, ut est. Neque enim hoc, quod
agitur, videtur diuturnum esse posse, ut scire iam possim, quid maxime
opus sit. Etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est,
quicum sumus; cui magnam dedimus pecuniam mutuam, opinantes nobis
constitutis rebus eam rem etiam honori fore. Tu, ut antea fecisti,
velim, si qui erunt, ad quos aliquid scribendum a me existimes, ipse
conficias. Tuis salutem die. Cura, ut valeas. In primis id, quod
scribis, omnibus rebus cura et provide, ne quid ei desit, de qua scis
me miserrimum esse. Idibus Iuniis ex castris.
Latin / Greek Original
[1] quid hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit. quem diutius tenui quia cotidie aliquid novi exspectabamus; neque nunc mittendi tamen ulla causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet quid vellem. Vtrumque grave est et tam gravi tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum exitu ista quam scribis abruptio. qua re ut alia sic hoc vel maxime tuae (curae) benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati; cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute nostra fortunisque deliberavissem. [2] quod negas praecipuum mihi ullum (in communibus) incommodis impendere, etsi ista res (non) nihil habet consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima esse et me facillime vitare potuisse. ea tamen erunt minora si, (ut) adhuc factum est, administratione diligentiaque tua levabuntur. [3] pecunia apud Egnatium est. sit a me ut est. neque enim hoc quod agitur videtur diuturnum esse posse, ut scire iam possim quid maxime opus sit; etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est quicum sumus; cui magnam dedimus pecuniam mutuam opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori fore. tu ut antea fecisti, velim si qui erunt ad quos aliquid scribendum a me existimes ipse conficias. tuis salutem dic. cura ut valeas. in primis id quod scribis omnibus rebus cura et provide ne quid ei desit de qua scis me miserrimum esse. Idibus Iuniis ex castris.