Marcus Tullius Cicero→Titus Pomponius Atticus|c. -47 AD|Cicero|AI-assisted
[1] What I had written to you about communicating with Camillus — Camillus wrote to me that you had spoken with him about it. I am awaiting your letter; but I do not see how the other matter can be changed, if things are otherwise and as they should be. [2] About Publius — I do not know what to say. Everything seems hopeless, and yet we must still act as if there were hope. Write to me what you think and what you hear. About Quintus, I am more anxious than I can say. The times press upon us, and there is no relief. [3] I trust in your affection and your wisdom. Whatever course you advise, I shall follow. But make haste, for delay itself carries danger.
[1] quod ad te scripseram ut cum Camillo communicares, de eo Camillus mihi scripsit (te) secum locutum. tuas litteras exspectabam; nisi illud quidem mutari, si aliter est et oportet, non video posse. sed cum ab illo accepissem litteras, desideravi tuas (etsi putabam te certiorem factum non esse), modo valeres; scripseras enim te quodam valetudinis genere temptari. [2] Agusius quidam Rhodo venerat viii Idus Quint. is nuntiabat Quintum filium ad Caesarem profectum iiii Kal. Iun., Philotimum Rhodum pridie eum diem venisse, habere ad me litteras. ipsum Agusium audies. sed tardius iter faciebat. eo feci ut [eo] celeriter eunti darem. quid sit in iis litteris nescio, sed mihi valde Quintus frater gratulatur. equidem in meo tanto peccato nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod mihi tolerabile possit esse. [3] te oro ut de hac misera cogites et illud de quo ad te proxime scripsi, ut aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et etiam de ipso testamento. illud quoque vellem antea sed omnia timuimus. Melius quidem in pessimis nihil fuit discidio. aliquid fecissemus ut viri vel tabularum novarum nomine vel nocturnarum expugnationum vel Metellae vel omnium malorum; nec res perisset et videremur aliquid doloris virilis habuisse. memini omnino tuas litteras sed et tempus illud; etsi quidvis praestitit. nunc quidem ipse videtur denuntiare; audimus enim de statua Clodi. generumne nostrum potissimum vel hoc vel tabulas novas? placet mihi igitur et item tibi nuntium remitti. petet fortasse tertiam pensionem. considera igitur tumne cum ab ipso nascetur an prius. ego si ullo modo potuero, vel nocturnis itineribus experiar ut te videam. tu et haec et si quid erit quod intersit mea scire scribas velim. vale.
◆

Latin / Greek Original