Marcus Tullius Cicero→Titus Pomponius Atticus|c. -47 AD|Cicero|AI-assisted
[1] What you have written to me — both recently and through Tullia — about my situation, I feel to be true. I am all the more wretched for it, even though it seemed impossible to add to my misery: that I should not even be able to be angry at the gravest injury received, but must rather beg and supplicate. [2] I know you understand my pain. But what remedy is there? I see none. My enemies exult, my friends are silent or absent, and I am left alone with my grief. You write that I must bear it — I know I must. But the injustice of it eats at me. [3] I must ask you to continue to look after my affairs. I place everything in your hands, as I always have. Whatever you decide, I accept in advance. Only do not abandon me in my hour of need, I beg you. And if there is any news, good or bad, write to me at once.
[1] quae dudum ad me et quae etiam ad me visat Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. eo sum miserior, etsi nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. qua re istuc feramus. quod cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut caveamus mones. ea enim est a nobis contracta culpa (ut) omni statu omnique populo exitum habitura videatur. [2] sed ad meam manum redeo, erunt enim haec occultius agenda. vide, quaeso, etiam nunc de testamento, quod tum factum cum illa querere coeperat. non, credo, te commovit; neque enim rogavit ne me quidem. sed quasi ita sit, quoniam in sermonem iam venisti, poteris eam monere ut aliquoi committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit. equidem tibi potissimum velim, si idem illa vellet. quam quidem celo miseram me hoc timere. de illo altero scio equidem venire nunc nil posse sed seponi et occultari possunt ut extra ruinam sint eam quae impendet. [3] nam quod scribis nobis nostra et tua et Terentiae fore parata, tua credo, nostra quae poterunt esse? de Terentia autem (mitto cetera quae sunt innumerabilia) quid ad hoc addi potest? scripseras ut HS X_I_I_ permutarem; tantum esse reliquum de argento. misit illa CCI[c][c] mihi et adscripsit tantum esse reliquum. Cum hoc tam parvum de parvo detraxerit, perspicis quid in maxima re fecerit. [4] Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem aut per nuntium certiorem facit me quid egerit. Epheso qui veniunt ibi se eum de suis controversiis in ius adeuntem vidisse nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est) in adventum Caesaris fortasse reiciuntur. ita aut nihil puto eum habere quod putet ad me celerius perferendum aut adeo me (in) malis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad me referre non curet. ex quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum quantum videor debere. nihil enim mea minus interesse puto quam quid illinc adferatur. id quam ob rem te intellegere certo scio. [5] quod me mones de vultu et oratione ad tempus accommodanda, etsi difficile est, tamen imperarem mihi, si mea quicquam interesse putarem. quod scribis litteris putare Africanum negotium confici posse, vellem scriberes cur ita putares; mihi quidem nihil in mentem venit qua re id putem fieri posse. tu tamen velim, si quid erit quod consolationis aliquid habeat, scribas ad me; sin, ut perspicio, nihil erit, scribas id ipsum. ego ad te, si quid audiero citius, scribam. vale. viii Idus Sextil.
◆

Latin / Greek Original