Marcus Tullius Cicero→Titus Pomponius Atticus|c. -46 AD|Cicero|AI-assisted
My plan for my son meets with general approval. I have found a suitable
companion. But let us first see to the payment of an instalment of
Tullia's dowry. The time is near and Dolabella is in a hurry. Please
write and tell me what Celer says Caesar has settled about the
candidates, whether he thinks of going to the field of Fennel or the
field of Mars. I should much like to know too whether I must come to
Rome for the elections. For I must do my duty by Pilia and anyhow by
Attica.
quae desideras omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi; breviter, sed etiam plura quam quaeris, in iis de Cicerone; cuius quidem cogitationis initium tu mihi attulisti. locutus sum cum eo liberalissime; quod ex ipso velim, si modo tibi erit commodum, sciscitere. sed quid differo? exposui te <ad> me detulisse et quid vellet et quid requireret. velle Hispaniam, requirere liberalitatem. de liberalitate dixi, quantum Publilius, quantum flamen Lentulus filio. de Hispania duo attuli, primum idem quod tibi, me vereri vituperationem. non satis esse si haec arma reliquissemus? etiam contraria? deinde fore ut angeretur cum a fratre familiaritate et omni gratia vinceretur. vellem magis liberalitate uti mea quam sua libertate. sed tamen permisi; tibi enim intellexeram non nimis displicere. ego etiam atque etiam cogitabo teque ut idem facias rogo. magna res est; simplex est manere, illud anceps. verum videbimus. [2] de Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac redierit. sin ille tardius, ego tamen triduum, et, quod praeterii, Dolabella etiam mecum.
◆
My plan for my son meets with general approval. I have found a suitable companion. But let us first see to the payment of an instalment of Tullia's dowry. The time is near and Dolabella is in a hurry. Please write and tell me what Celer says Caesar has settled about the candidates, whether he thinks of going to the field of Fennel or the field of Mars. I should much like to know too whether I must come to Rome for the elections. For I must do my duty by Pilia and anyhow by Attica.
Latin / Greek Original