Marcus Tullius Cicero→Titus Pomponius Atticus|c. -46 AD|Cicero|AI-assisted
This is certainly a delightful place, right on the sea and within sight
of Antium and Circeii. But we must remember how it may change hands an
infinite number of times in the countless years to come, if our empire
last, and must arrange that that shrine may remain as consecrated
ground. For my part I don't want a large income now and can be contented
with little. I think at times of buying some gardens across the Tiber,
especially for this reason: I don't see any other place that can be so
much frequented. But what gardens, we will consider together; provided
only that the shrine must be completed this summer. However settle with
Apella of Chios about the columns.
De Cocceio et Libone quae scribis, approbo, maxime quod de iudicatu meo.
De sponsu si quid perspexeris, et tamen quid procuratores Cornifici
dicant, velim scire, ita ut in ea re te, cum tam occupatus sis, non
multum operae velim ponere. De Antonio Balbus quoque ad me cum Oppio
conscripsit, idque tibi placuisse, ne perturbarer. Illis egi gratias. Te
tamen, ut iam ante ad te scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse
perturbatum nec iam ullo perturbatum iri. Pansa si hodie, ut putabas,
profectus est, posthac iam incipito scribere ad me, de Bruti adventu
quid exspectes, id est quos ad dies. Id, si scies, ubi iam sit, facile
coniectura adsequere.
Quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, suscipe
totum negotium. Vides et officium agi meum quoddam, cui tu es conscius,
et, ut non nulli putant, Ciceronis rem. Me quidem id multo magis movet,
quod mihi est et sanctius et antiquius, praesertim cum hoc alterum neque
sincerum neque firmum putem fore.
dum recordationes fugio quae quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad te admonendum. quod velim mihi ignoscas, cuicuimodi est. etenim habeo non nullos ex iis quos nunc lectito auctores qui dicant fieri id oportere quod saepe tecum egi et quod a te approbari volo, de fano illo dico, de quo tantum quantum me amas velim cogites. equidem neque de genere dubito (placet enim mihi Cluati) neque de re (statutum est enim), de loco non numquam. velim igitur cogites. ego, quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit, profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingeniis sumptorum et Graecorum et Latinorum. quae res forsitan sit refricatura vulnus meum. sed iam quasi voto quodam et promisso me teneri puto, longumque illud tempus cum non ero magis me movet quam hoc exiguum, quod mihi tamen nimium longum videtur. habeo enim nihil temptatis rebus omnibus in quo acquiescam. nam dum illud tractabam de quo ad te ante scripsi, quasi fovebam dolores meos; nunc omnia respuo nec quicquam habeo tolerabilius quam solitudinem; quam, quod eram veritus, non obturbavit Philippus. nam ut heri me salutavit, statim Romam profectus est. [2] epistulam quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi misi ad te. curabis cum tua perferendam. eius tamen misi ad te exemplum ut, si minus placeret, ne mitteres. domestica quod ais ordine administrari scribes quae sint ea. quaedam enim exspecto. Cocceius vide ne frustretur. nam Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto. de sorte mea Sulpicio confido et Egnatio scilicet. de Appuleio quid est quod labores, cum sit excusatio facilis? [4] tibi ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile. est enim longum iter discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine magno dolore dimittam. sed omnia ut voles. ego enim quicquid feceris id cum recte tum etiam mea causa factum putabo.
◆
This is certainly a delightful place, right on the sea and within sight of Antium and Circeii. But we must remember how it may change hands an infinite number of times in the countless years to come, if our empire last, and must arrange that that shrine may remain as consecrated ground. For my part I don't want a large income now and can be contented with little. I think at times of buying some gardens across the Tiber, especially for this reason: I don't see any other place that can be so much frequented. But what gardens, we will consider together; provided only that the shrine must be completed this summer. However settle with Apella of Chios about the columns.
De Cocceio et Libone quae scribis, approbo, maxime quod de iudicatu meo. De sponsu si quid perspexeris, et tamen quid procuratores Cornifici dicant, velim scire, ita ut in ea re te, cum tam occupatus sis, non multum operae velim ponere. De Antonio Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit, idque tibi placuisse, ne perturbarer. Illis egi gratias. Te tamen, ut iam ante ad te scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse perturbatum nec iam ullo perturbatum iri. Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad me, de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies. Id, si scies, ubi iam sit, facile coniectura adsequere.
Quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, suscipe totum negotium. Vides et officium agi meum quoddam, cui tu es conscius, et, ut non nulli putant, Ciceronis rem. Me quidem id multo magis movet, quod mihi est et sanctius et antiquius, praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore.
Latin / Greek Original