Letter 259
You don't seem yet to see how little Antony disturbed me nor how little
anything of that kind ever can disturb me now. About Terentia I wrote to
you in the letter I sent yesterday. You exhort me and you say others
want me to hide the depth of
graviter dolere, possumne magis, quam quod totos dies consume in
litteris? Quod etsi non dissimulationis, sed potius leniendi et sanandi
animi causa facio, tamen, si mihi minus proficio, simulationi certe
facio satis.
Minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas, quas
pridie dederam. Exspectabam autem maxime de fano, non nihil etiam de
Terentia. Velim me facias certiorem proximis litteris, Cn. Caepio,
Serviliae Claudi pater, vivone patre suo naufragio perierit an mortuo,
item Rutilia vivone C. Cotta, filio suo, mortua sit an mortuo. Pertinent
ad eum librum, quem de luctu minuendo scripsimus.
Latin / Greek Original
heri cum ex aliorum litteris cognovissem de Antoni adventu, admiratus sum nihil esse in tuis. sed erant pridie fortasse scriptae quam datae. neque ista quidem curo; sed tamen opinor propter praedes suos accucurrisse. [2] quod scribis Terentiam de obsignatoribus mei testamenti loqui, primum tibi persuade me istaec non curare neque esse quicquam aut parvae curae aut novae loci. sed tamen quid simile? illa eos non adhibuit quos existimavit quaesituros nisi scissent quid esset. num id etiam mihi periculi fuit? sed tamen faciat illa quod ego. dabo meum testamentum legendum cui voluerit; intelleget non potuisse honorificentius a me fieri de nepote quam fecerim. nam quod non advocavi ad obsignandum, primum mihi non venit in mentem, deinde ea re non venit, quia nihil attinuit. tute scis, si modo meministi, me tibi tum dixisse ut de tuis aliquos adduceres. quid enim opus erat multis? equidem domesticos iusseram. tum tibi placuit ut mitterem ad Silium. inde est natum ut ad Publilium; sed necesse neutrum fuit. hoc tu tractabis ut tibi videbitur.