Letter 270

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -46 AD|Cicero|AI-assisted

Sicca is surprised that Silius has changed his mind. For my part I am
more surprised that, when he makes his son the excuse—and it seems to me
a good enough excuse, as his son is all he could wish—you say you think
he will sell, if we add one other thing, which he shrinks from
mentioning, though he has set his heart on it. You ask me to fix my

constituam et quantum anteire istos hortos Drusi. Accessi numquam;
Coponianam villam et veterem et non magnam novi, silvam nobilem, fructum
autem neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. Sed mihi utrivis
istorum tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. Possim autem
adsequi necne, tu velim cogites. Si enim Faberianum venderem, explicare
vel repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur, ut
venderet. Si venales non haberet, transirem ad Drusum vel tanti, quanti
Egnatius illum velle tibi dixit. Magno etiam adiumento nobis Hermogenes
potest esse in repraesentando. At tu concede mihi, quaeso, ut eo animo
sim, quo is debeat esse, qui emere cupiat, et tamen ita servio
cupiditati et dolori meo, ut a te regi velim.

Latin / Greek Original

Silius, ut scribis, hodie. cras igitur vel potius cum poteris scribes, si quid erit cum videris. nec ego Brutum vito nec tamen ab eo levationem ullam exspecto; sed erant causae cur hoc tempore istic esse nollem. quae si manebunt, quaerenda erit excusatio ad Brutum et, ut nunc est, mansurae videntur. [2] de hortis, quaeso, explica. caput illud est quod scis. sequitur ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba possum nec a vobis abesse. huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius et de hac re quid tui consili sit. mihi persuasum est et eo magis quod idem intellexi tibi videri me ab Oppio et Balbo valde diligi. cum bis communices quanto opere et qua re velim hortos; sed id ita posse, si expediatur illud Faberianum; sint ne igitur auctores futuri. si qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt adducito; totum enim illud desperatum. denique intelleges ecquid inclinent ad hoc meum consilium adiuvandum. si quid erit, magnum est adiumentum; si minus, quacumque ratione contendamus. vel tu illud ' e)ggh/rama ,' quem ad modum scripsisti, vel e)nta/fion putato. de illo Ostiensi nihil est cogitandum. si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse), Damasippi experiendum est.

Related Letters