Letter 272

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -46 AD|Cicero|AI-assisted

As I said in my letter yesterday, if Silius is the sort of man you think
him and Drusus is hard to deal with, I should like you to approach
Damasippus. He

fecit in ripa nescio quotenorum iugerum, ut certa pretia constitueret;
quae mihi nota non sunt. Scribes ad me igitur, quicquid egeris.

Vehementer me sollicitat Atticae nostrae valetudo, ut verear etiam, ne
quae culpa sit. Sed et paedagogi probitas et medici adsiduitas et tota
domus in omni genere diligens me rursus id suspicari vetat. Cura igitur;
plura enim non possum.

Latin / Greek Original

Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. equidem magis miror quod, cum in filium causam conferret quae mihi non iniusta videtur (habet enim qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud a quo refugiat, cum ab ipso id fuerit destinatum, venditurum. [2] quaeris a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos Drusi. accessi numquam; Coponianam villam et veterem <et> non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. sed mihi utrivis istorum tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. possim autem adsequi necne tu velim cogites. si enim Faberianum venderem, explicare vel repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur ut venderet. si venalis non haberet, transirem ad Drusum vel tanti quanti Egnatius illum velle tibi dixit. Magno etiam adiumento nobis Hermogenes potest esse in repraesentando. at tu concede mihi, quaeso, ut eo animo sim quo is debeat esse qui emere cupiat, et tamen ita servio cupiditati et dolori meo ut a te regi velim.

Related Letters