Marcus Tullius Cicero→Titus Pomponius Atticus|c. -46 AD|Cicero|AI-assisted
As a postman arrived without any letter from you, I inferred the reason
was what you mentioned yesterday in the letter I am answering. Still I
Exspectaram tamen aliquid de litteris Asini Pollionis. Sed nimium ex meo
otio tuum specto. Quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, necesse
ne habeas scribere, nisi eris valde otiosus.
De tabellariis facerem, quod suades, si essent ullae necessariae
litterae, ut erant olim, cum tamen brevioribus diebus cotidie
respondebant tempori tabellarii, et erat aliquid, Silius, Drusus, alia
quaedam. Nunc, nisi Otho exstitisset, quod scriberemus, non erat; id
ipsum dilatum est. Tamen adlevor, cum loquor tecum absens, multo etiam
magis, cum tuas litteras lego. Sed, quoniam et abes (sic enim arbitror),
et scribendi necessitas nulla est, conquiescent litterae, nisi quid novi
exstiterit.
a te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram eodem die tabellario, accepique ab Aegypta liberto eodem die Piliam et Atticam plane belle se habere. quod mihi Bruti litteras, gratum. ad me quoque misit; quae litterae mihi redditae sunt tertio decimo die. eam ipsam ad te epistulam misi et ad eam exemplum mearum litterarum. [2] de fano, si nihil mihi hortorum invenis, <qui> quidem tibi inveniendi sunt, si me tanti facis quanti certe facis, valde probo rationem tuam de Tusculano. quamvis prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen nisi magnae curae tibi esset ut ego consequerer id quod magno opere vellem, numquam ea res tibi tam belle in mentem venire potuisset. sed nescio quo pacto celebritatem requiro; itaque hortos mihi conficias necesse est. maxima est in Scapulae celebritas, propinquitas praeterea ubi sis, ne totum diem in villam qua re ante quam discedis, Othonem, si Romae est, convenias pervelim. si nihil erit, etsi tu meam stultitiam consuesti .ferre, eo tamen progrediar uti stomachere. Drusus enim certe vendere vult. si ergo aliud non erit, mea erit culpa nisi emero. qua in re ne labar, quaeso, provide. providendi autem una ratio est si quid de Scapulanis possumus. et velim me certiorem facias quam diu in suburbano sis futurus. [3] apud Terentiam <tam> gratia opus est nobis tua quam auctoritate. sed facies ut videbitur. scio enim si quid mea intersit tibi maiori curae solere esse quam mihi.
◆
As a postman arrived without any letter from you, I inferred the reason was what you mentioned yesterday in the letter I am answering. Still I
Exspectaram tamen aliquid de litteris Asini Pollionis. Sed nimium ex meo otio tuum specto. Quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, necesse ne habeas scribere, nisi eris valde otiosus.
De tabellariis facerem, quod suades, si essent ullae necessariae litterae, ut erant olim, cum tamen brevioribus diebus cotidie respondebant tempori tabellarii, et erat aliquid, Silius, Drusus, alia quaedam. Nunc, nisi Otho exstitisset, quod scriberemus, non erat; id ipsum dilatum est. Tamen adlevor, cum loquor tecum absens, multo etiam magis, cum tuas litteras lego. Sed, quoniam et abes (sic enim arbitror), et scribendi necessitas nulla est, conquiescent litterae, nisi quid novi exstiterit.
Latin / Greek Original