Marcus Tullius Cicero→Titus Pomponius Atticus|c. -46 AD|Cicero|AI-assisted
Tiro has arrived sooner than I feared. Nicias has come too, and I hear that Valerius will arrive today. However many they are, I shall be more alone without you than if you were my only companion. But I am expecting you — certainly after Peducaeus's business. In the meantime, take care of whatever you think needs attending to, and write to me about everything.
Tironem habeo citius quam verebar. venit etiam Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum. quamvis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses. sed exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas aliquid etiam ante. verum id quidem ut poteris. [2] de Vergilio, ut scribis. hoc tamen velim scire quando auctio. epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere. quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes politikoi\ praecipiunt. sed scis ita nobis esse visum ut isti ante legerent. tu igitur id curabis. sed nisi plane iis intelleges placere, mittenda non est. id autem utrum illi sentiant anne simulent tu intelleges. mihi simulatio pro repudiatione fuerit. Tou=to de\ mhlw/sh?. [3] de Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narravit; debere non esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere: hoc me/tuere, alterum i/n metu non po/nere. sed et haec et multa alia coram. sustinenda tamen, si tibi videbitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metone et de Faberio sciamus.
◆

Latin / Greek Original