Letter 310

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -45 AD|Cicero|AI-assisted

"It is not the same thing to see." I thought it would be easy; it is entirely different since I have been separated from you for longer. But it had to be done, so that I could settle the rents on my estates and not impose too great a burden of hospitality on our friend Brutus. Let me know how you are and what is happening.

Latin / Greek Original

' Ou) tau)to\n ei)=doj .' credebam esse facile; totum est aliud postea quam sum a te diiunctior. sed fuit faciendum ut et constituerem mercedulas praediorum et ne magnum onus observantiae Bruto nostro imponerem. posthac enim poterimus commodius colere inter nos in Tusculano. hoc autem tempore, cum ille me cotidie videre vellet, ego ad illum ire non possem, privabatur omni delectatione Tusculani. [2] tu igitur si Servilia venerit, si Brutus quid egerit, etiam si constituerit quando obviam, quicquid denique erit quod scire me oporteat scribes. Pisonem, si poteris, convenies. vides quam maturum sit. sed tamen quod commodo tuo fiat.

Related Letters