Marcus Tullius Cicero→Titus Pomponius Atticus|c. -45 AD|Cicero|AI-assisted
Your letters about our dear Attica bit me hard; but the same letters healed the wound. For the consolation you offered yourself in that same letter was firm enough to ease my anxiety. [2] The Ligarian speech is brilliant — you praise it so highly that I am tempted to revise it further. But I must not tinker too much. [3] I ask you to write to me about everything, especially about Attica's health. I am anxious, as you can well imagine.
valde me memorderunt epistulae tuae de Attica nostra; eaedem tamen sanaverunt. quod enim te ipse consolabare eisdem litteris, id mihi erat satis firmum ad leniendam aegritudinem. [2] Ligarianam praeclare vendidisti. posthac quicquid scripsero tibi praeconium deferam. quod ad me de Varrone scribis, scis me antea orationes aut aliquid id genus solitum scribere ut Varronem nusquam possem intexere. postea autem quam haec coepi filologw/tera , iam Varro mihi denuntiaverat magnam sane et gravem prosfw/nhsin . biennium praeteriit cum ille Kallipi/dhj adsiduo cursu cubitum nullum processerit, ego autem me parabam ad id quod ille mihi misisset ut ' autw=? tw=? me/trw? kai\ lw/i+on ,' si modo potuissem; nam hoc etiam Hesiodus ascribit, ' ai)/ ke du/nhai .' nunc illam peri\ Telw=n su/ntacin sane mihi probatam Bruto, ut tibi placuit, despondimus, idque <tu> eum non nolle mihi scripsisti. ergo illam )Akadhmikh/n , in qua homines nobiles illi quidem sed nullo modo philologi nimis acute loquuntur, ad Varronem transferamus. etenim sunt Antiochia quae iste valde probat. Catulo et Lucullo alibi reponemus, ita tamen si tu hoc probas; deque eo mihi rescribas velim. [4] de Brinniana auctione accepi a Vestorio litteras. ait sine ulla controversia rem ad me esse conlatam. Romae videlicet aut in Tusculano me fore putaverunt a. d. viii Kal. Quint. dices igitur vel amico tuo S. Vettio coheredi meo vel Labeoni nostro paulum proferant auctionem; me circiter Nonas in Tusculano fore. cum Pisone Erotem habes. de Scapulanis hortis toto pectore cogitemus. dies adest.
◆

Latin / Greek Original