Marcus Tullius Cicero→Titus Pomponius Atticus|c. -45 AD|Cicero|AI-assisted
What remarkable carelessness! Do you think Balbus and Faberius told me only once about the registration being filed? I even sent someone to file the registration at their instruction. For they said that was the proper procedure. Philotimus the freedman filed it. What else remains to be done? [2] Look into the matter of the accounts. I want everything to be in perfect order, and I trust you to see to it. If there is any difficulty with Faberius, let me know at once. I do not want any entanglements arising from negligence.
<O> neglegentiam miram! semelne putas mihi dixisse Balbum et Faberium professionem relatam? qui etiam eorum iussu miserim qui profiteretur. ita enim oportere dicebant. professus est Philotimus libertus. nosti, credo, librarium. [2] sed scribes et quidem confectum. ad Faberium, ut tibi placet, litteras misi, cum Balbo autem puto te aliquid fecisse H in Capitolio . in Vergilio mihi nulla est duswpi/a . nec enim eius causa sane debeo et, si emero, quid erit quod postulet? sed videbis ne is tum sit in Africa ut Caelius. de nomine tu videbis cum Cispio; sed si Plancus destinat, tum habet res difficultatem. te ad me venire uterque nostrum cupit; sed ista res nullo modo relinquenda est. Othonem quod speras posse vinci sane bene narras. de aestimatione, ut scribis, cum agere coeperimus; etsi nihil scripsit nisi de modo agri. cum Pisone, si quid poterit. Dicaearchi librum accepi et kataba/sew exspecto. [3] * * * negotium dederis, reperiet ex eo libro in quo sunt servatus consulta Cn. Cornelio L. <Mummio> coss. de Tuditano autem quod putas, eu)/logon est tum illum, quoniam fuit ad Corinthum (non enim temere dixit Hortensius), aut quaestorem <aut> tribunum mil. fuisse, idque potius credo. tu de Antiocho scire poteris vide etiam, quo anno quaestor aut tribunus mil. fuerit; si neutrum ea de in praefectis an in contubernalibus fuerit, modo fuerit in eo bello.
◆

Latin / Greek Original