Letter 346

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -45 AD|Cicero|AI-assisted

Lepidus sent me a letter yesterday evening from Antium — for he was there. He has a house there, the one we sold him. He asks earnestly that I be in the Senate on the Kalends. He says I would be doing a great favor to both himself and Caesar. I think I ought to go. What do you say? Let me know.

Latin / Greek Original

Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio. nam ibi erat. habet enim domum quam nos vendidimus. rogat magno opere ut sim Kal. in senatu; me et sibi et Caesari vehementer gratum esse facturum. puto equidem nihil esse. dixisset enim tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam Balbus est aeger. sed tamen malui venire frustra quam desiderari, si opus esset. moleste ferrem postea. itaque hodie Anti cras ante meridiem domi. tu velim, nisi te impedivisti, apud nos pr. Kal. cum Pilia. [2] te spero cum Publilio confecisse. equidem Kal. in Tusculanum recurram; me enim absente omnia cum illis transigi malo. Quinti fratris epistulam ad te misi non satis humane illam quidem respondentem meis litteris sed tamen quod tibi satis sit, ut equidem existimo. tu videbis.

Related Letters