Marcus Tullius Cicero→Titus Pomponius Atticus|c. -45 AD|Cicero|AI-assisted
First, greetings to Attica (whom I believe to be in the country; so, warm greetings) and to Pilia. About Tigellius — any news? He, as Gallus Fadius writes to me, is directing some grievance at me, based on some sort of injustice. What it is, I do not know. [2] I do know this: if he has a complaint about Caesar's gifts, I am not the one who handled it. Let him address his quarrel to the right person. But I ask you to find out what the trouble is and let me know. I do not want unnecessary enemies, especially not loud ones.
Atticae primum salutem (quam equidem ruri esse arbitror; multam igitur salutem) et Piliae. de Tigellio, si quid novi. qui quidem, ut mihi Gallus Fadius scripsit, me/myin a)nafe/rei mihi quandam iniquissimam, me Phameae defuisse cum eius causam recepissem. quam quidem receperam contra pueros Octavios Cn. filios non libenter; sed Phameae causa volebam. erat enim, si meministi, in consulatus petitione per te mihi pollicitus si quid opus esset; quod ego perinde tuebar ac si usus essem. is ad me venit dixitque iudicem operam dare sibi constituisse eo die ipso quo de Sestio nostro lege Pompeia in consilium iri necesse erat. scis enim dies illorum iudiciorum praestitutos fuisse. respondi non ignorare eum quid ego deberem Sestio. quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. ita tum ille discessit iratus. puto me tibi narrasse. non laboravi scilicet nec hominis alieni iniustissimam iracundiam mihi curandam putavi. [2] Gallo autem narravi, cum proxime Romae fui, quid audissem neque nominavi Balbum minorem. habuit suum negotium Gallus ut scribit. ait illum <dicere> me animi conscientia quod Phamean destituissem de se suspicari. qua re tibi hactenus mando, de illo nostro, si quid poteris, exquiras, de me ne quid labores. est bellum aliquem libenter odisse et quem ad modum <non omnibus dormire, ita> non omnibus servire. etsi me hercule, ut tu intellegis, magis mihi isti serviunt, si observare servire est.
◆

Latin / Greek Original