Marcus Tullius Cicero→Titus Pomponius Atticus|c. -44 AD|Cicero|AI-assisted
Do you suppose I get any news at Lanuvium? But I suspect you hear
something fresh every day in town. The trouble is coming to a head: for
when Matius thinks so, what do you suppose others think? What
numquam in ulla civitate accidit, non una cum libertate rem publicam
recuperatam. Horribile est, quae loquantur, quae minitentur. Ac vereor
Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat. Sed omnia licet concurrant,
Idus Martiae consolantur. Nostri autem ἥρωες, quod per ipsos confici
potuit, gloriosissime et magnificentissime confecerunt; reliquae res
opes et copias desiderant, quas nullas habemus. Haec ego ad te. Tu, si
quid novi (nam cotidie aliquid exspecto), confestim ad me, et, si novi
nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas. Equidem non
committam.
numquid putas me Lanuvi? ac ego te istic cotidie aliquid novi suspicor. tument negotia. nam cum Matius, quid censes ceteros? equidem doleo, quod numquam in ulla civitate accidit non una cum libertate rem publicam reciperatam. horribile est quae loquantur, quae minitentur. ac vereor Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat. sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur. nostri autem h(/rwej , quod per ipsos confici potuit, gloriosissime et magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas habemus. haec ego ad te. tu, si quid novi (nam cotidie aliquid exspecto), confestim ad me et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas. equidem non committam.
◆
Do you suppose I get any news at Lanuvium? But I suspect you hear something fresh every day in town. The trouble is coming to a head: for when Matius thinks so, what do you suppose others think? What
numquam in ulla civitate accidit, non una cum libertate rem publicam recuperatam. Horribile est, quae loquantur, quae minitentur. Ac vereor Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat. Sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur. Nostri autem ἥρωες, quod per ipsos confici potuit, gloriosissime et magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas habemus. Haec ego ad te. Tu, si quid novi (nam cotidie aliquid exspecto), confestim ad me, et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas. Equidem non committam.
Latin / Greek Original