Letter 358

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -44 AD|Cicero|AI-assisted

I saw Paulus at Caieta on the 14th. He told me about Marius and gave me
very bad news about the State. From you, of course, I have nothing, as
none of my men have arrived. But I hear our friend Brutus has been seen
near Lanuvium. Where on earth is he going to be? For I want to know
among other things everything about him. I am writing this as I leave
Formiae on the 15th, and I hope to reach Puteoli on the next day.

I have had a letter from my son in quite the best style, and fairly
long. Other things may be put on, but the style of the letter shows that
he is learning something. Now I appeal to you earnestly to see

peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas, ne quid ei desit. Id
cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et dignitatem;
quod idem intellexi tibi videri. Omnino, si ego, ut volo, mense
Quinctili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed, cum sint ea tempora,
ut certi nihil esse possit, quid honestum mihi sit, quid liceat, quid
expediat, quaeso, da operam, ut illum quam honestissime copiosissimeque
tueamur.

Haec et cetera, quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogitabis ad meque
aut, quod ad rem pertineat, aut, si nihil erit, quod in buccam venerit,
scribes.

Latin / Greek Original

postridie Idus Paulum Caietae vidi. is mihi de Mario et de re publica quaedam sane pessima. A te scilicet nihil; nemo enim meorum. sed Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio. Vbi tandem est futurus? nam cum reliqua tum de hoc scire aveo omnia. ego e Formiano exiens xvii Kal. ut inde altero die in Puteolanum scripsi haec. [2] A Cicerone mihi litterae sane pepinwme/nai et bene longae. cetera autem vel fingi possunt, pi/noj litterarum significat doctiorem. nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas ne quid ei desit. id cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et dignitatem; quod idem intellexi tibi videri. omnino si ego, ut volo, mense Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat, quaeso, da operam ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur. haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogita bis ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam venerit scribes.

Related Letters