Letter 368

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -44 AD|Cicero|AI-assisted

What a marvel my Dolabella is! Now indeed I call him mine; before, believe me, I had my doubts. A great deed, truly worthy of praise — from the rock, to the cross, to tear down the column, to contract for paving over the spot! What more could you ask? It is a heroic act. I had not dared to hope for such resolution from him, but he has shown that the blood of old Rome still runs strong in some veins.

Latin / Greek Original

O mirificum Dolabellam meum! iam enim dico meum; antea, crede mihi, subdubitabam. magnam a)naqew/rhsin res habet, de saxo, in crucem, columnam tollere, locum illum sternendum locare! quid quaeris? heroica. sustulisse mihi videtur simulationem desideri adhuc quae serpebat in dies, et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset. [2] nunc prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora. quamquam istos ferre non possum qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt. sed non possunt omnia simul. incipit res melius ire quam putaram. nec vero discedam nisi cum tu me id honeste putabis facere posse. Bruto certe meo nullo loco deero idque, etiam si mihi cum illo nihil fuisset, facerem propter eius singularem incredibilemque virtutem. [3] Piliae nostrae villam totam quaeque in villa sunt trado in Pompeianum ipse proficiscens K. Maus. quam velim Bruto persuadeas ut Asturae sit!

Related Letters