Letter 383

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -44 AD|Cicero|AI-assisted

Thanks for sending the letters. They have given me much pleasure,
especially that of our friend Sextus. You will say, "Because he praises
you." Upon my word I think that is part of the reason: but even before I
got to that passage I was very much pleased both by his sentiments on
politics and by his style. Servius the peacemaker with a nobody,

librariolo suo videtur obisse legationem et omnes captiunculas
pertimescere. Debuerat autem non "ex iure manum consertum," sed quae
sequuntur; tuque scribes.

Latin / Greek Original

a Bruto tabellarius rediit; attulit et ab eo et Cassio. consilium meum magno opere exquirunt, Brutus quidem utrum de duobus. O rem miseram! plane non habeo quid scribam. itaque silentio puto me usurum, nisi quid aliud tibi videtur; sin tibi quid venit in mentem, scribe, quaeso. Cassius vero vehementer orat ac petit ut Hirtium quam optimum faciam. sanum putas? o( qhsauro\j a)/nqrakej . epistulam tibi misi. [2] ut tu de provincia Bruti et Cassi per senatus consultum, ita scribit et Balbus et <Oppius>. Hirtius quidem se afuturum (etenim iam in Tusculano est) mihique ut absim vehementer auctor est, et ille quidem periculi causa quod sibi etiam fuisse dicit, ego autem, etiam ut nullum periculum sit, tantum abest ut Antoni suspicionem fugere nunc curem ne videar eius secundis rebus non delectari, ut mihi causa ea sit cur Romam venire nolim ne illum videam. [3] Varro autem noster ad me epistulam misit sibi a nescio quo missam (nomen enim delerat); in qua scriptum erat veteranos eos qui reiciantur (nam partem esse dimissam) improbissime loqui, ut magno periculo Romae sint futuri qui ab eorum partibus dissentire videantur. quis porro noster itus, reditus, vultus, incessus inter istos? quod si, ut scribis, L. Antonius in D. Brutum, reliqui in nostros, ego quid faciam aut quo me pacto geram? mihi vero deliberatum est, ut nunc quidem est, abesse ex ea urbe in qua non modo florui cum summa verum etiam servivi cum aliqua dignitate; nec tam statui ex Italia exire, de quo tecum deliberabo, quam istuc non venire.

Related Letters