Letter 406

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -44 AD|Cicero|AI-assisted

I am glad that you advise me to do what I had already done of my own accord the day before. For when I sent you a letter on the sixth day before the Nones, I gave the same courier a letter written to Sestius in the most affectionate terms. He, however, is chasing after people at Puteoli — which suits his temperament perfectly. [2] I shall write as you suggest and shall keep you informed. Write back to me about everything, especially about the games and about Brutus.

Latin / Greek Original

gaudeo id te mihi suadere quod ego mea sponte pridie feceram. nam cum ad te vi Nonas darem, eidem tabellario dedi etiam ad Sestium scriptas pa/nu filosto/rgwj . ille autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur, iniuste. non enim ego tam illum exspectare dum de Cosano rediret debui quam ille aut non ire ante quam me vidisset aut citius reverti. sciebat enim me celeriter velle proficisci seseque ad me in Tusculanum scripserat esse venturum. [2] te, ut a me discesseris, lacrimasse moleste ferebam. quod si me praesente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem. sed illud praeclare quod te consolata est spes brevi tempore congrediendi; quae quidem exspectatio me maxime sustentat. meae tibi litterae non deerunt. de Bruto scribam ad te omnia. librum tibi celeriter mittam de gloria.' excudam aliquid (Hraklei/deion quod lateat in thesauris tuis. de Planco memini. [3] Attica iure queritur. quod me de Bacchi, de statuarum coronis certiorem fecisti, valde gratum; nec quicquam posthac non modo tantum sed ne tantulum quidem praeterieris. et de Herode et mettio meminero et de omnibus quae te velle suspicabor modo. O turpem sororis tuae filium! Cum haec scriberem, adventabat au)th=? boulu/sei cenantibus nobis.

Related Letters