Letter 78

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -56 AD|Cicero|AI-assisted

The news about Lentulus I feel of course as I ought: we have lost a good
man and a fine fellow, and one who combined a remarkable strength of
character with great courtesy. Still I find some consolation,

malo solacio, sed non nullo tamen, consolamur, quod ipsius vicem minime
dolemus, non ut Saufeius et vestri, sed mehercule quia sic amabat
patriam, ut mihi aliquo deorum beneficio videatur ex eius incendio esse
ereptus. Nam quid foedius nostra vita, praecipue mea? Nam tu quidem,
etsi es natura πολιτικός, tamen nullam habes propriam servitutem,
communi frueris nomine; ego vero, qui, si loquor de re publica,
quod oportet, insanus, si, quod opus est, servus existimor, si taceo,
oppressus et captus, quo dolore esse debeo? Quo sum scilicet, hoc etiam
acriore, quod ne dolere quidem possum, ut non ingratus videar. Quid, si
cessare libeat et in otii portum confugere? Nequiquam. Immo etiam in
bellum et in castra. Ergo erimus ὀπαδοί, qui ταγοὶ esse noluimus? Sic
faciendum est, tibi enim ipsi (cui utinam semper paruissem!) sic video
placere. Reliquum iam est

Σπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμει.

Non mehercule possum et Philoxeno ignosco, qui reduci in carcerem
maluit. Verum tamen id ipsum mecum in his locis commentor, ut ista
improbem, idque tu, cum una erimus, confirmabis.

A te litteras crebro ad me scribi video, sed omnes uno tempore accepi.
Quae res etiam auxit dolorem

though a poor one, in the thought that I need not grieve for him—not for
the same reason as Saufeius and your Epicurean friends, but because he
was so true a patriot that it seems as though a merciful providence had
snatched him from his country’s fiery ruin. For what could be more
shameful than the life we are all leading, especially myself? You, in
spite of a political bent, have avoided wearing any special yoke; but
you share the universal bondage. But think of the sufferings I undergo,
when I am taken for a lunatic, if I say what I ought about the State,
for a slave, if I say what expediency dictates, and for a cowed and
helpless bondsman, if I hold my tongue. I suffer as you may suppose,
with the added bitterness that I cannot show my grief without seeming
ungrateful. Well! why shouldn’t I take a rest, and flee to the haven of
retirement? I haven’t the chance. Then be it war and camp. And so I must
be a subaltern, after refusing to be a captain. So be it. That I see is
your opinion, and I wish I had always followed your advice. Hobson’s
choice is all that is left to me. But upon my soul I can’t stomach
it, and have a fellow feeling for Philoxenus, who preferred to go back
to his prison. However, I am spending my time here devising a way
of confounding their policy, and when we meet you will strengthen my
purpose.

I see your letters were written at several times, but I received them
all together, and that increased

meum. Casu enim trinas ante legeram, quibus meliuscule Lentulo esse
scriptum erat. Ecce quartae fulmen! Sed ille, ut scripsi, non miser, nos
vero ferrei.

Quod me admones, ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi non immemor
istius mandati tui; sed mehercule in incipiendo refugi, ne, qui videor
stulte illius amici intemperiem non tulisse, rursus stulte iniuriam
illius faciam inlustrem, si quid scripsero, et simul ne βαθύτης mea,
quae in agendo apparuit, in scribendo sit occultior, et aliquid
satisfactio levitatis habere videatur. Sed viderimus; tu modo quam
saepissime ad me aliquid. Epistulam, Lucceio nunc quam misi, qua, meas
res ut scribat, rogo, fac ut ab eo sumas (valde bella est) eumque, ut
adproperet, adhorteris et, quod mihi se ita facturum rescripsit, agas
gratias, domum nostram, quoad poteris, invisas, Vestorio aliquid
significes. Valde enim est in me liberalis.

Latin / Greek Original

de Lentulo scilicet sic fero ut debeo. virum bonum et magnum hominem et in summa magnitudine animi multa humanitate temperatum perdidimus nosque malo solacio sed non nullo tamen consolamur quod ipsius vicem minime dolemus non ut Saufeius et vestri sed me hercule quia sic amabat patriam ut mihi aliquo deorum beneficio videatur ex eius incendio esse ereptus. nam quid foedius nostra vita, praecipue mea? nam tu quidem, etsi es natura politikos, tamen nullam habes propriam servitutem, communi frueris nomine; [2] ego vero qui, si loquor de re publica quod oportet, insanus, si quod opus est, servus existimor, si taceo, oppressus et captus, quo dolore esse debeo? quo sum scilicet, hoc etiam acriore quod ne dolere quidem possum ut non ingratus videar. quid si cessare libeat et in oti portum confugere? nequiquam; immo etiam in bellum et in castra. ergo erimus opadoi qui tagoi esse noluimus? sic faciendum est, tibi enim ipsi (quoi utinam semper paruissem!) sic video placere. reliquum iam est Spartan elaches, tautan kosmei non me hercule possum et Philoxeno ignosco qui reduci in carcerem maluit. verum tamen id ipsum mecum in his locis commentor ut ista (ne) improbem, idque tu cum una erimus confirmabis. A te litteras crebro ad me scribi video sed omnis uno tempore accepi. quae res etiam auxit dolorem meum. casu enim trinas ante legeram quibus meliuscule Lentulo .esse scriptum erat. ecce quartae fulmen! sed ille, ut scripsi, non miser, nos vero ferrei. [3] quod me admones ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi non immemor istius mandati tui; sed me hercule (in) incipiendo refugi ne qui videor stulte illius amici intemperiem non tulisse rursus stulte iniuriam illius faciam inlustrem si quid scripsero, et simul ne bathutes mea quae in agendo apparuit in scribendo sit occultior et aliquid satisfactio levitatis habere videatur. [4] sed viderimus; tu modo quam saepissime ad me aliquid. epistulam Lucceio nunc quam misi, qua meas res ut scribat rogo, fac ut ab eo sumas (valde bella est) eumque ut adproperet adhorteris et quod mihi se ita facturum rescripsit agas gratias, domum nostram quoad poteris invisas, Vestorio aliquid significes. valde enim est in me liberalis.

Related Letters