Marcus Tullius Cicero→Titus Pomponius Atticus|c. -56 AD|Cicero|AI-assisted
I should much like to know whether the tribunes are hindering the census
by declaring days void—for there is a rumour to that effect—and what is
happening about the census in general and what people are
Pompeio fuimus. Multa mecum de re publica sane sibi displicens, ut
loquebatur (sic est enim in hoc homine dicendum), Syriam spernens,
Hispaniam iactans, hic quoque, ut loquebatur; et, opinor, usquequaque,
de hoc cum dicemus, sit hoc quasi καὶ τόδε Φωκυλίδου. Tibi etiam gratias
agebat, quod signa componenda suscepisses; in nos vero suavissime
hercule est effusus. Venit etiam ad me in Cumanum a se. Nihil minus
velle mihi visus est quam Messallam consulatum petere. De quo ipso si
quid scis, velim scire.
Quod Lucceio scribis te nostram gloriam commendaturum, et aedificium
nostrum quod crebro invisis, gratum. Quintus frater ad me scripsit se,
quoniam Ciceronem suavissimum tecum haberes, ad te Nonis Maiis venturum.
Ego me de Cumano movi ante diem V Kal. Maias. Eo die Neapoli apud
Paetum. Ante diem IIII Kal. Maias iens in Pompeianum bene mane haec
scripsi.
sane velim scire num censum impediant tribuni diebus vitiandis (est enim hic rumor) totaque de censura quid agant, quid cogitent. nos hic cum Pompeio fuimus. multa mecum de re publica sane sibi displicens, ut loquebatur (sic est enim in hoc homine dicendum), Syriam spernens, Hispaniam iactans, hic quoque, ut loquebatur; et opinor usque quaque, de hoc cum dicemus, sit hoc quasi kai tode Phokulidou. tibi etiam gratias agebat quod signa componenda suscepisses; in nos vero suavissime hercule est effusus. venit etiam ad me in Cumanum a se. nihil minus velle mihi visus est quam Messallam consulatum petere. de quo ipso si quid scis velim scire. [2] quod Lucceio scribis te nostram gloriam commendaturum et aedificium nostrum quod crebro invisis, gratum. Quintus frater ad me scripsit se, quoniam Ciceronem suavissimum tecum haberes, ad te Nonis Maias venturum. )ego me de Cumano movi ante diem v Kal. Maias. eo die Neapoli apud Paetum. ante diem IIII Kal. Maias iens in Pompeianum bene mane haec scripsi.
◆
I should much like to know whether the tribunes are hindering the census by declaring days void—for there is a rumour to that effect—and what is happening about the census in general and what people are
Pompeio fuimus. Multa mecum de re publica sane sibi displicens, ut loquebatur (sic est enim in hoc homine dicendum), Syriam spernens, Hispaniam iactans, hic quoque, ut loquebatur; et, opinor, usquequaque, de hoc cum dicemus, sit hoc quasi καὶ τόδε Φωκυλίδου. Tibi etiam gratias agebat, quod signa componenda suscepisses; in nos vero suavissime hercule est effusus. Venit etiam ad me in Cumanum a se. Nihil minus velle mihi visus est quam Messallam consulatum petere. De quo ipso si quid scis, velim scire.
Quod Lucceio scribis te nostram gloriam commendaturum, et aedificium nostrum quod crebro invisis, gratum. Quintus frater ad me scripsit se, quoniam Ciceronem suavissimum tecum haberes, ad te Nonis Maiis venturum. Ego me de Cumano movi ante diem V Kal. Maias. Eo die Neapoli apud Paetum. Ante diem IIII Kal. Maias iens in Pompeianum bene mane haec scripsi.
Latin / Greek Original