Letter 82

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -56 AD|Cicero|AI-assisted

Puteoli is full of the report that Ptolemy is restored. If you have more
definite news, I should like to know it. Here I am feasting on Faustus’

rebus Puteolanis et Lucrinensibus. Ne ista quidem desunt. Sed mehercule
a ceteris oblectationibus deseror et voluptatibus propter rem publicam.
Sic litteris sustentor et recreor maloque in illa tua sedecula, quam
habes sub imagine Aristotelis, sedere quam in istorum sella curuli
tecumque apud te ambulare quam cum eo, quocum video esse ambulandum. Sed
de illa ambulatione fors viderit, aut si qui est, qui curet, deus;
nostram ambulationem et Laconicum eaque, quae Cyrea sint, velim, quod
poterit, invisas et urgeas Philotimum, ut properet, ut possim tibi
aliquid in eo genere respondere, Pompeius in Cumanum Parilibus venit.
Misit ad me statim qui salutem nuntiaret. Ad eum postridie mane vadebam,
cum haec scripsi.

Latin / Greek Original

Puteolis magnus est rumor Ptolomaeum esse in regno. si quid habes certius velim scire. ego hic pascor bibliotheca Fausti. fortasse tu putabas his rebus Puteolanis et Lucrinensibus. ne ista quidem desunt. sed me hercule (ut) a ceteris oblectationibus deseror [et] voluptatum propter rem publicam, sic litteris sustentor et recreor maloque in illa tua sedecula quam habes sub imagine Aristotelis sedere quam in istorum sella curuli tecumque apud te ambulare quam cum eo quocum video esse ambulandum. sed de illa ambulatione fors viderit aut si qui est qui curet deus; [2] nostram ambulationem et Laconicum eaque quae Cyrea sint velim quod poterit invisas et urgeas Philotimum ut properet, ut possim tibi aliquid in eo genere respondere. Pompeius in Cumanum parilibus venit. misit ad me statim qui salutem nuntiaret. ad eum postridie mane vadebam, cum haec scripsi.

Related Letters