Letter 1001: SIDONIUS TO HIS DEAR CONSTANTIUS, GREETINGS
Sidonius To His Dear Constantius, greetings.
Diu praecipis, domine maior, summa suadendi authority, sicuti es in his quae deliberabuntur consiliosissimus, ut, if quae litterae paulo politiores varia occasione fluxerunt, prout eas causa persona tempus elicuit, omnes retractatis exemplaribus enucleatisque uno volumine includam, Quinti Symmachi rotunditatem, Gai Plinii disciplinam maturitatemque vestigiis praesumptiosis insecuturus.
nam de Marco Tullio silere melius puto, quem in stilo epistulari nec Iulius Titianus sub nominibus illustrium feminarum digna similitudine expressit. propter quod illum ceteri quique Frontonianorum utpote consectaneum aemulati, cur veternosum dicendi genus imitaretur, oratorum simiam nuncupaverunt. quibus omnibus ego immane dictu est quantum semper iudicio meo cesserim quantumque servandam singulis pronuntiaverim temporum suorum meritorumque praerogativam.
sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has <litterulas> non recensendas (this for parum est) sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te immodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum. quam ob rem we nunc perquam haesitabundos in this deinceps famae pelagus impellis.
porro autem super huiusmodi opusculo tutius conticueramus, contenti versuum felicius quam peritius editorum opinione, de qua mihi iampridem in portu iudicii publici post lividorum latratuum Scyllas enavigatas sufficientis gloriae ancora sedet. sed if et hisce deliramentis genuinum molarem invidia non fixerit, actutum tibi a to us volumina numerosiora percopiosis scaturrientia sermocinationibus multiplicabuntur. vale.
AI-assisted translation — This translation was produced with AI assistance and has not been peer-reviewed. See the 19th-century translation or original Latin/Greek below for scholarly use.
Latin / Greek Original
EPISTULA I
Sidonius Constantio suo salutem.
1. Diu praecipis, domine maior, summa suadendi auctoritate, sicuti es in his quae deliberabuntur consiliosissimus, ut, si quae litterae paulo politiores varia occasione fluxerunt, prout eas causa persona tempus elicuit, omnes retractatis exemplaribus enucleatisque uno volumine includam, Quinti Symmachi rotunditatem, Gai Plinii disciplinam maturitatemque vestigiis praesumptiosis insecuturus.
2. nam de Marco Tullio silere melius puto, quem in stilo epistulari nec Iulius Titianus sub nominibus illustrium feminarum digna similitudine expressit. propter quod illum ceteri quique Frontonianorum utpote consectaneum aemulati, cur veternosum dicendi genus imitaretur, oratorum simiam nuncupaverunt. quibus omnibus ego immane dictu est quantum semper iudicio meo cesserim quantumque servandam singulis pronuntiaverim temporum suorum meritorumque praerogativam.
3. sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has <litterulas> non recensendas (hoc enim parum est) sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te immodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum. quam ob rem nos nunc perquam haesitabundos in hoc deinceps famae pelagus impellis.
4. porro autem super huiusmodi opusculo tutius conticueramus, contenti versuum felicius quam peritius editorum opinione, de qua mihi iampridem in portu iudicii publici post lividorum latratuum Scyllas enavigatas sufficientis gloriae ancora sedet. sed si et hisce deliramentis genuinum molarem invidia non fixerit, actutum tibi a nobis volumina numerosiora percopiosis scaturrientia sermocinationibus multiplicabuntur. vale.
Related Letters
Gregory to Constantius, bishop of Milan.
No one should condemn competence simply because it arrives without ornamental packaging.
Gregory to Constantius, bishop of Milan.
If no pressing need compelled me to write to your greatness, I might rightly be accused of presumption -- of failing...
To Constantius [the final letter of Sidonius's collected correspondence].