Letter 59

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus|c. -58 AD|Cicero|AI-assisted

Your letter has filled me with hopes of Pompey’s intentions or professed
intentions as regards me. For I think the elections have been held, and
it is when they are over you say he has decided to have my affair
brought forward. If you think me foolish for hoping, I only do what you
bid me to do, and I know your letters generally are more inclined to
restrain me and my hopes than to encourage them. Now please tell me
plainly and fully what you see. I know it is through many faults of my
own that I have fallen into this misery: and if fate mends my faults
even partially, I shall be less disgusted both with my past and my
present existence.

Ego propter viae celebritatem et cotidianam exspectationem rerum novarum
non commovi me adhuc Thessalonica. Sed iam extrudimur non a Plancio (nam
is quidem retinet), verum ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in
tanto luctu calamitatem. In Epirum ideo, ut scripseram, non ii, quod
subito mihi universi nuntii venerant et litterae, quare nihil esset
necesse quam proxime Italiam esse. Hinc, si aliquid a comitiis
audierimus, nos in Asiam convertemus; neque adhuc stabat quo potissimum,
sed scies.

Data XII Sextiles Thessalonicae.

Latin / Greek Original

ex tuis litteris plenus sum exspectatione de Pompeio quidnam de nobis velit aut ostendat. comitia enim credo esse habita; quibus absolutis scribis illi placuisse agi de nobis. si tibi stultus esse videor qui sperem, facio tuo iussu, etsi scio te me iis epistulis potius et meas spes solitum esse remorari. nunc velim mihi plane perscribas quid videas. scio nos nostris multis peccatis in hanc aerumnam incidisse. ea si qui casus aliqua ex parte correxerit, minus moleste feremus nos vixisse et adhuc vivere. [2] ego propter viae celebritatem et cotidianam exspectationem rerum novarum non commovi me adhuc Thessalonica. sed iam extrudimur non a Plancio (nam is quidem retinet) verum ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu calamitatem. in Epirum ideo, ut scripseram, non veni, quod subito mihi universi nuntii venerant et litterae qua re nihil esset necesse quam proxime Italiam esse. hinc, si aliquid a comitiis audierimus, nos in Asiam convertemus; neque adhuc stabat quo potissimum sed scies. data xii Sextilis Thessalonicae.

Related Letters