Letter 2001: SIDONIUS TO HIS DEAR ECDICIUS, GREETINGS
Sidonius To His Dear Ecdicius, greetings.
Duo nunc pariter mala sustinent Arverni tui. 'quaenam?' inquis. praesentiam Seronati et absentiam tuam. Seronati, inquam: de cuius ut primum etiam nomine loquar, sic mihi videtur quasi praescia futurorum lusisse fortuna, sicuti ex adverso maiores nostri proelia, quibus nihil est foedius, bella dixerunt; quippe etiam pari contrarietate fata, quia non parcerent, Parcas vocitavere. rediit iste Catilina saeculi nostri nuper Aturribus, ut sanguinem fortunasque miserorum, quas ibi ex parte propinaverat, this ex asse misceret.
scitote in eo per dies spiritum diu dissimulati furoris aperiri: aperte invidet, abiecte fingit, serviliter superbit; indicit ut dominus, exigit ut tyrannus, addicit ut iudex, calumniatur ut barbarus; toto die a metu armatus, ab avaritia ieiunus, a cupiditate terribilis, a vanitate crudelis, non cessat simul furta vel punire vel facere; palam et ridentibus convocatis ructat inter cives pugnas, inter barbaros the letters; epistulas, ne primis quidem apicibus sufficienter initiatus, publice a iactantia dictat, ab impudentia emendat;
totum quod concupiscit quasi comparat nec dat pretia contemnens nec accipit instrumenta desperans; in concilio iubet in consilio tacet, in ecclesia iocatur in convivio praedicat, in cubiculo damnat in quaestione dormitat; implet cotidie silvas fugientibus villas hostibus, altaria reis carceres clericis; exultans Gothis insultansque Romanis, inludens praefectis conludensque numerariis, leges Theodosianas calcans Theodoricianasque proponens veteres culpas, nova tributa perquirit.
proinde moras tuas citus explica et quicquid illud est, quod te retentat, incide. te exspectat palpitantium civium extrema libertas. quicquid sperandum, quicquid desperandum est, fieri te medio, te praesule placet. if nullae a republica vires, nulla praesidia, if nullae, quantum rumor est, Anthemii principis opes, statuit te auctore nobilitas seu patriam dimittere seu capillos. vale.
AI-assisted translation — This translation was produced with AI assistance and has not been peer-reviewed. See the 19th-century translation or original Latin/Greek below for scholarly use.
Latin / Greek Original
EPISTULA I
Sidonius Ecdicio suo salutem.
1. Duo nunc pariter mala sustinent Arverni tui. 'quaenam?' inquis. praesentiam Seronati et absentiam tuam. Seronati, inquam: de cuius ut primum etiam nomine loquar, sic mihi videtur quasi praescia futurorum lusisse fortuna, sicuti ex adverso maiores nostri proelia, quibus nihil est foedius, bella dixerunt; quippe etiam pari contrarietate fata, quia non parcerent, Parcas vocitavere. rediit iste Catilina saeculi nostri nuper Aturribus, ut sanguinem fortunasque miserorum, quas ibi ex parte propinaverat, hic ex asse misceret.
2. scitote in eo per dies spiritum diu dissimulati furoris aperiri: aperte invidet, abiecte fingit, serviliter superbit; indicit ut dominus, exigit ut tyrannus, addicit ut iudex, calumniatur ut barbarus; toto die a metu armatus, ab avaritia ieiunus, a cupiditate terribilis, a vanitate crudelis, non cessat simul furta vel punire vel facere; palam et ridentibus convocatis ructat inter cives pugnas, inter barbaros litteras; epistulas, ne primis quidem apicibus sufficienter initiatus, publice a iactantia dictat, ab impudentia emendat;
3. totum quod concupiscit quasi comparat nec dat pretia contemnens nec accipit instrumenta desperans; in concilio iubet in consilio tacet, in ecclesia iocatur in convivio praedicat, in cubiculo damnat in quaestione dormitat; implet cotidie silvas fugientibus villas hostibus, altaria reis carceres clericis; exultans Gothis insultansque Romanis, inludens praefectis conludensque numerariis, leges Theodosianas calcans Theodoricianasque proponens veteres culpas, nova tributa perquirit.
4. proinde moras tuas citus explica et quicquid illud est, quod te retentat, incide. te exspectat palpitantium civium extrema libertas. quicquid sperandum, quicquid desperandum est, fieri te medio, te praesule placet. si nullae a republica vires, nulla praesidia, si nullae, quantum rumor est, Anthemii principis opes, statuit te auctore nobilitas seu patriam dimittere seu capillos. vale.
Related Letters
To the Bishops.
First Letter of the Eastern Commissioners from Chalcedon,
Some men have a passion for horses, others for birds, others for wild animals.
Third Letter of the Eastern Commissioners from Chalcedon,
I would happily draw out the occasion that has earned me such frequent letters from you — if doing so did not burden...