Sidonius To His Dear Domitius, greetings.
Ruri me esse causaris, when mihi potius queri suppetat te nunc urbe retineri. iam ver decedit aestati et per lineas sol altatus extremas in axem Scythicum radio peregrinante porrigitur. this quid de regionis nostrae climate loquar? cuius spatia divinum sic tetendit opificium, ut magis vaporibus orbis occidui subiceremur. quid plura? mundus incanduit: glacies Alpina deletur et hiulcis arentium rimarum flexibus terra perscribitur; squalet glarea in vadis, limus in ripis, pulvis in campis; aqua ipsa quaecumque perpetuo labens tractu cunctante languescit, iam non solum calet unda sed coquitur.
et nunc, dum in carbaso sudat unus, alter in bombyce, tu endromidatus exterius, intrinsecus fasciatus, insuper et concava municipis Amerini sede compressus discipulis non aestu minus quam timore pallentibus exponere oscitabundus ordiris: 'Samia mihi mater fuit.' quin tu mage, if quid tibi salubre cordi, raptim subduceris anhelantibus angustiis civitatis et contubernio nostro aventer insertus fallis clementissimo recessu inclementiam canicularem?
sane if placet, quis sit agri, in quem vocaris, situs accipe. Avitaci sumus: the name this praedio, quod, quia uxorium, patrio mihi dulcius. this mihi when meis praesule deo, unless quid tu fascinum verere, concordia. mons ab occasu, quamquam terrenus, arduus tamen inferiores sibi colles tamquam gemino fomite effundit, quattuor a se circiter iugerum latitudine abductos. sed donec domicilio competens vestibuli campus aperitur, mediam vallem rectis tractibus prosequuntur latera clivorum usque in marginem villae, quae in Borean Austrumque conversis frontibus tenditur.
balineum ab Africo radicibus nemorosae rupis adhaerescit et if caedua per iugum silva truncetur, in ora fornacis lapsu velut spontaneo deciduis struibus impingitur. hinc aquarum surgit cella coctilium, quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat excepto solii capacis hemicyclio, ubi et vis undae ferventis per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat. intra conclave succensum solidus dies et this abundantia lucis inclusae, ut verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam nudos.
hinc frigidaria dilatatur, quae piscinas publicis operibus extructas non impudenter aemularetur. primum tecti apice in conum cacuminato, when ab angulis quadrifariam concurrentia dorsa cristarum tegulis interiacentibus imbricarentur, ita ut ministeriorum sese non impediente famulatu tot possit recipere sellas, quot solet sigma personas, fenestras e regione conditor binas confinio camerae pendentis admovit, ut suspicientum visui fabrefactum lacunar aperiret. interior parietum facies solo levigati caementi candore contenta est.
EPISTULA II
Sidonius Domitio suo salutem.
1. Ruri me esse causaris, cum mihi potius queri suppetat te nunc urbe retineri. iam ver decedit aestati et per lineas sol altatus extremas in axem Scythicum radio peregrinante porrigitur. hic quid de regionis nostrae climate loquar? cuius spatia divinum sic tetendit opificium, ut magis vaporibus orbis occidui subiceremur. quid plura? mundus incanduit: glacies Alpina deletur et hiulcis arentium rimarum flexibus terra perscribitur; squalet glarea in vadis, limus in ripis, pulvis in campis; aqua ipsa quaecumque perpetuo labens tractu cunctante languescit, iam non solum calet unda sed coquitur.
2. et nunc, dum in carbaso sudat unus, alter in bombyce, tu endromidatus exterius, intrinsecus fasciatus, insuper et concava municipis Amerini sede compressus discipulis non aestu minus quam timore pallentibus exponere oscitabundus ordiris: 'Samia mihi mater fuit.' quin tu mage, si quid tibi salubre cordi, raptim subduceris anhelantibus angustiis civitatis et contubernio nostro aventer insertus fallis clementissimo recessu inclementiam canicularem?
3. sane si placet, quis sit agri, in quem vocaris, situs accipe. Avitaci sumus: nomen hoc praedio, quod, quia uxorium, patrio mihi dulcius. haec mihi cum meis praesule deo, nisi quid tu fascinum verere, concordia. mons ab occasu, quamquam terrenus, arduus tamen inferiores sibi colles tamquam gemino fomite effundit, quattuor a se circiter iugerum latitudine abductos. sed donec domicilio competens vestibuli campus aperitur, mediam vallem rectis tractibus prosequuntur latera clivorum usque in marginem villae, quae in Borean Austrumque conversis frontibus tenditur.
4. balineum ab Africo radicibus nemorosae rupis adhaerescit et si caedua per iugum silva truncetur, in ora fornacis lapsu velut spontaneo deciduis struibus impingitur. hinc aquarum surgit cella coctilium, quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat excepto solii capacis hemicyclio, ubi et vis undae ferventis per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat. intra conclave succensum solidus dies et haec abundantia lucis inclusae, ut verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam nudos.
5. hinc frigidaria dilatatur, quae piscinas publicis operibus extructas non impudenter aemularetur. primum tecti apice in conum cacuminato, cum ab angulis quadrifariam concurrentia dorsa cristarum tegulis interiacentibus imbricarentur, ita ut ministeriorum sese non impediente famulatu tot possit recipere sellas, quot solet sigma personas, fenestras e regione conditor binas confinio camerae pendentis admovit, ut suspicientum visui fabrefactum lacunar aperiret. interior parietum facies solo levigati caementi candore contenta est.
6. non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia, quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem. absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones pigmentis multicoloribus Philistionis supellectilem mentientes. absunt lubrici tortuosique pugilatu et nexibus palaestritae, quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit.
7. quid plura? nihil illis paginis impressum reperietur, quod non vidisse sit sanctius. pauci tamen versiculi lectorem adventicium remorabuntur minime improbo temperamento, quia eos nec relegisse desiderio est nec perlegisse fastidio. iam, si marmora inquiras, non illic quidem Paros Carystos Proconnesos, Phryges Numidae Spartiatae rupium variatarum posuere crustas; neque per scopulos Aethiopicos et abrupta purpurea genuino fucata conchylio sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur. sed etsi nullo peregrinarum cautium rigore ditamur, habent tamen tuguria seu mapalia mea civicum frigus. quin potius quid habeamus quam quid non habeamus ausculta.
8. huic basilicae appendix piscina forinsecus seu, si graecari mavis, baptisterium ab Oriente conectitur, quod viginti circiter modiorum milia capit. huc elautis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla reseratur. nec pilae sunt mediae sed columnae, quas architecti peritiores aedificiorum purpuras nuncupavere. in hanc ergo piscinam fluvium de supercilio montis elicitum canalibusque circumactis per exteriora natatoriae latera curvatum sex fistulae prominentes leonum simulatis capitibus effundunt, quae temere ingressis veras dentium crates, meros oculorum furores, certas cervicum iubas imaginabuntur.
9. hic si dominum seu domestica seu hospitalis turba circumstet, quia prae strepitu caduci fluminis mutuae vocum vices minus intelleguntur, in aurem sibi populus confabulatur; ita sonitu pressus alieno ridiculum affectat publicus sermo secretum. hinc egressis frons triclinii matronalis offertur, cui continuatur vicinante textrino cella penaria discriminata tantum pariete castrensi.
10. ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta + collyriis quam columnis invidiosa monolithis. a parte vestibuli longitudo tecta intrinsecus patet mediis non interpellata parietibus, quae, quia nihil ipsa prospectat, etsi non hippodromus, saltim cryptoporticus meo mihi iure vocitabitur. haec tamen aliquid spatio suo in extimo deambulacri capite defrudans efficit membrum bene frigidum, ubi publico lectisternio exstructo clientularum sive nutricum loquacissimus chorus receptui canit, cum ego meique dormitorium cubiculum petierimus.
11. a cryptoporticu in hiemale triclinium venitur, quod arcuatili camino saepe ignis animatus pulla fuligine infecit. sed quid haec tibi, quem nunc ad focum minime invito? quin potius ad te tempusque pertinentia loquar. ex hoc triclinio fit in diaetam sive cenatiunculam transitus, cui fere totus lacus quaeque tota lacui patet. in hac stibadium et nitens abacus, in quorum aream sive suggestum a subiecta porticu sensim breviatis angustatisque gradibus ascenditur. quo loci recumbens, si quid inter edendum vacas, prospiciendi voluptatibus occuparis.
12. iam si tibi ex illo conclamatissimo fontium decocta referatur, videbis in calicibus repente perfusis nivalium maculas et frusta nebularum et illam lucem lubricam poculorum quadam quasi pinguedine subiti algoris hebetatam. tum respondentes poculis potiones, quarum rigentes cyathi siticuloso cuique, ne dicam tibi granditer abstemio, metuerentur. hinc iam spectabis, ut promoveat alnum piscator in pelagus, ut stataria retia suberinis corticibus extendat aut signis per certa intervalla dispositis tractus funium librentur hamati, scilicet ut nocturnis per lacum excursibus rapacissimi salares in consanguineas agantur insidias: quid enim hinc congruentius dixerim, cum piscis pisce decipitur?
13. edulibus terminatis excipiet te diversorium, quia minime aestuosum, maxime aestivum. nam per hoc, quod in Aquilonem solum patescit, habet diem, non habet solem, interiecto consistorio perangusto, ubi somnulentiae cubiculariorum dormitandi potius quam dormiendi locus est.
14. hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurientem! cui concentui licebit adiungas fistulae septiforis armentalem Camenam, quam saepe nocturnis carminum certaminibus insomnes nostrorum montium Tityri exercent, inter greges tinnibulatos per depasta buceta reboantes. quae tamen varia vocum cantuumque modulamina profundius confovendo sopori tuo lenocinabuntur.
15. porticibus egresso, si portum litoris petas, in area virenti vulgare quamquam non procul nemus: ingentes tiliae duae conexis frondibus, fomitibus abiunctis unam umbram non una radice conficiunt. in cuius opacitate, cum me meus Ecdicius inlustrat, pilae vacamus, sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior intra spatium ramorum recussa cohibeatur atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat.
16. sed quia tibi, sicut aedificium solvi, sic lacum debeo, quod restat agnosce. lacus in Eurum defluus meat, eiusque harenis fundamenta impressa domicilii ventis motantibus aestuans umectat alluvio. is quidem sane circa principia sui solo palustri voraginosus et vestigio inspectoris inadibilis: ita limi bibuli pinguedo coalescit ambientibus sese fontibus algidis, litoribus algosis. attamen pelagi mobilis campus cumbulis late secatur pervagabilibus, si flabra posuere; si turbo austrinus insorduit, immane turgescit, ita ut arborum comis, quae margini insistunt, superiectae asperginis fragor impluat.
17. ipse autem secundum mensuras quas ferunt nauticas in decem et septem stadia procedit, fluvio intratus, qui salebratim saxorum obicibus affractus spumoso canescit impulsu et nec longum scopulis praecipitibus exemptus lacu conditur; quem fors fuat an incurrat an faciat, praeterit certe, coactus per cola subterranea deliquari, non ut fluctibus, sed ut piscibus pauperaretur; qui repulsi in gurgitem pigriorem carnes rubras albis abdominibus extendunt: ita illis nec redire valentibus nec exire permissis quendam vivum et circumlaticium carcerem corpulentia facit.
18. lacus ipse, qua dexter, incisus flexuosus nemorosusque, qua laevus, patens herbosus aequalis. aequor ab Africo viride per litus, quia in undam fronde porrecta ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit. huiusmodi colorem ab oriente par silvarum corona continuat. per Arctoum latus ut pelago natura, sic species. a Zephyro plebeius et tumultuarius frutex frequenterque lemborum superlabentum ponderibus inflexus; hunc circa lubrici scirporum cirri plicantur simulque pingues ulvarum paginae natant salicumque glaucarum fota semper dulcibus aquis amaritudo.
19. in medio profundi brevis insula, ubi supra molares naturaliter aggeratos per impactorum puncta remorum navalibus trita gyris meta protuberat, ad quam se iucunda ludentum naufragia collidunt. nam moris istic fuit senioribus nostris agonem Drepanitanum Troianae superstitionis imitari. iam vero ager ipse, quamquam hoc supra debitum, diffusus in silvis pictus in pratis, pecorosus in pascuis in pastoribus peculiosus.
20. sed non amplius moror, ne, si longior stilo terminus, relegentem te autumnus inveniat. proinde mihi tribue veniendi celeritatem (nam redeundi moram tibi ipse praestabis), daturus hinc veniam, quod brevitatem sibi debitam paulo scrupulosior epistula excessit, dum totum ruris situm sollicita rimatur; quae tamen summovendi fastidii studio nec cuncta perstrinxit. quapropter bonus arbiter et artifex lector non paginam, quae spatia describit, sed villam, quae spatiosa describitur, grandem pronuntiabunt. vale.
◆
Sidonius To His Dear Domitius, greetings.
Ruri me esse causaris, when mihi potius queri suppetat te nunc urbe retineri. iam ver decedit aestati et per lineas sol altatus extremas in axem Scythicum radio peregrinante porrigitur. this quid de regionis nostrae climate loquar? cuius spatia divinum sic tetendit opificium, ut magis vaporibus orbis occidui subiceremur. quid plura? mundus incanduit: glacies Alpina deletur et hiulcis arentium rimarum flexibus terra perscribitur; squalet glarea in vadis, limus in ripis, pulvis in campis; aqua ipsa quaecumque perpetuo labens tractu cunctante languescit, iam non solum calet unda sed coquitur.
et nunc, dum in carbaso sudat unus, alter in bombyce, tu endromidatus exterius, intrinsecus fasciatus, insuper et concava municipis Amerini sede compressus discipulis non aestu minus quam timore pallentibus exponere oscitabundus ordiris: 'Samia mihi mater fuit.' quin tu mage, if quid tibi salubre cordi, raptim subduceris anhelantibus angustiis civitatis et contubernio nostro aventer insertus fallis clementissimo recessu inclementiam canicularem?
sane if placet, quis sit agri, in quem vocaris, situs accipe. Avitaci sumus: the name this praedio, quod, quia uxorium, patrio mihi dulcius. this mihi when meis praesule deo, unless quid tu fascinum verere, concordia. mons ab occasu, quamquam terrenus, arduus tamen inferiores sibi colles tamquam gemino fomite effundit, quattuor a se circiter iugerum latitudine abductos. sed donec domicilio competens vestibuli campus aperitur, mediam vallem rectis tractibus prosequuntur latera clivorum usque in marginem villae, quae in Borean Austrumque conversis frontibus tenditur.
balineum ab Africo radicibus nemorosae rupis adhaerescit et if caedua per iugum silva truncetur, in ora fornacis lapsu velut spontaneo deciduis struibus impingitur. hinc aquarum surgit cella coctilium, quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat excepto solii capacis hemicyclio, ubi et vis undae ferventis per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat. intra conclave succensum solidus dies et this abundantia lucis inclusae, ut verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam nudos.
hinc frigidaria dilatatur, quae piscinas publicis operibus extructas non impudenter aemularetur. primum tecti apice in conum cacuminato, when ab angulis quadrifariam concurrentia dorsa cristarum tegulis interiacentibus imbricarentur, ita ut ministeriorum sese non impediente famulatu tot possit recipere sellas, quot solet sigma personas, fenestras e regione conditor binas confinio camerae pendentis admovit, ut suspicientum visui fabrefactum lacunar aperiret. interior parietum facies solo levigati caementi candore contenta est.
Modern English rendering for readability. See the 19th-century translation or original Latin/Greek for scholarly use.