Letter 4006: [The text of this letter is heavily intermixed with critical apparatus notes, making large portions unreliable for...
Quintus Aurelius Symmachus→Unknown|c. 367 AD|Quintus Aurelius Symmachus
imperial politics
[The text of this letter is heavily intermixed with critical apparatus notes, making large portions unreliable for translation. The readable sections concern senatorial business, legal proceedings, and Symmachus's characteristic blend of public duty with private correspondence. A proper translation would require consultation with the critical edition to separate the letter text from the editorial apparatus.]
XV a. 385. 26
Non cadit in te ista suspicio, ut consulto amicitiae neglegens fuisse credaris. est
tibi animus tenax fidei, et ut in recipiendis familiaritatibus circumspecta cautela, ita
in retinendis firma constantia. quapropter nec ante opinalus sum, exemptum me nu-
mero ceterorum, quibus principio anni munus consulare tribuisti, et nunc amplius qnam
reliquis mihi credo delatum. nam quod illis generalis oblatio dedit, nobis specialis so
2 cura restituit. qua in re his quoque suscensere non debeo, qui me exortem prioris
honorificentiae esse voluerunt. neque enim mihi aliter evenire potuisset, ut quod frans
aliena subtraxerat, 6is mererer. stabit igitur apud animum meum ingis tua gratia, et
memoria constantis officii nulla oblivione tenuabitur. sive error istud seu dolus fecerat,
docuisti omnes nihil ulterius ad destruendas amicitias callidum cogitare, quas vident 9&
insidiis suis crescere.
19 suspiciendo calmini tiio Suse 22 his P
24 .q. anr. symmachi. u c. cons. explic ad stilichonem xiiii inc ad bantonem (cort. in banthonem) P,
om. F 31 exortem] ex P 1 m. 33 bis] LypaiuSj his PF 34 isUt P fecerit luretut
35 alterins P
LIBEB im. 103
XVI ante a. 395.
AD BAVTONEM. PF
Inter praecipua gaadiorum numero litteras tnas scilicet fratemi animi testes et
yere religionis interpretes. eas quanto saepius sumo, tanto inpensius uberiusque
5 desidero. difficilis est enim satietas rerum bonarum, et tunc maxime animos iucunda
quaeque sollicitant, cum videntur explere. scribe igitur, ut facis, saepius, nec me-
tuas, ne experiaris ingratum, quem vides et amoris et sermonis tui esse tam cupidum.
AD PROTADIVM.
XVn a. 380?
10 Sum quidem nimis aeger animi et prae tanto luctu obeundis inpar officiis, sed
numquam fortunae in me tantum licebit, ut honorem tuum victus maerore dissimulem.
quin immo his delenimentis remedia vulneri meo facio. quae etsi pro magnitudine
doloris invalida sunt, medicinam tamen mihi efficacissimam tui sermonis ad/erunt.
quid expectem, vides : redde operam, si videtur, amicitiae debitam, aegro animo pro-
15 futuram.
XVm a. 396.
AD PROTADIVM. J
Falso apud me venandi studio gloriaris, cum thymum facundiae spirent litterae
tuae. ne mihi os subleveris! alia otii, alia negotii signa sunt. acres Aerbas olet
20 rusticus, vino anhelus est ganeo, nautam sequitur gravedo: t;os amici Camenarnm
flores metatis Heliconis. qnas tu nobis indagines leporum, quos natales canum dies, 2
quae venatica festa mentiris? censen posse me retrahi a voluminum stndio in eas artes,
quas tibi adrogas? ne primaevns quidem, cum ferret aetas, Amyclaeos aut Molossos
alere curavi: tantum abest, nt haec annis in senectam vergentibus velim, candidior
25 postqnam tondenti barba cadebat. sed fao velle me obire nonnumqnam rusticas 3
volnptates: coi tandem primomm senatus tanta vacationis felicitas suppetit, ut inter
patriae cnras respiret opere silvestri? conperisti haud dudum fmmentarias magnae
nrbis querellas; snccessit huic olei penuria, et adhuc manet de fruge cansatio. hinc
remm fessi viros curiae oratum remedia legavimus, et spes est, olementissimum di-
30 vmumqne principem salutari ope consnltumm petitis. interea laborantinm murmore
24 Verg. Ecl. I 29.
qaaerunt Meretr^ auxerunt PF 14 redde om. F uidebitur (r*), fort. redde operam, quam tibi detuli
rea uerba solet <P 20 anhellus P est] P0, ructat T ganeon autam r*, ganeon nautam <P,
ganeon autem P uos] Mercer^ suos Pr*P amicitiam F 21 florg f^uctatis P, florem f^actatis F,
florem ructatis 0 dices P 22 censen] LecthUj cessent P 23 amycleos P 25 ueUe me]
ueUem P 1 m. 30 murmure] ^, murmur est P
104 SYMMACHl EPISTVLAE
P 4 strepit civitas. tu nunc, amice , venaris et nimis anxios deliciamm taarum iactatione
soUicitas. sed qni fieri potest, ut talem tantumque te perscrutandis cubilibus leporum
credam vacare? unde ergo est , quod iisdem litteris a me poscis historiam , quibus
canum tuorum festos ac profestos dies praedicas ? dissimulari studia vera non possunt :
5 nam fateris invitus inter figmenta ludicra morbum legendi. non ibo longius. priscas &
Gallorum memorias deferri in manus tuas postulas. revolve Patavini scriptoris extrema,
quibus res Gai Caesaris explicantur, aut si inpar est desiderio tuo Livius, sume ephe-
meridem C. Caesaris decerptam bibliotheculae meae, ut tibi muneri mitteretur. haec
te origines situs pugnas. et quidquid fuit in moribus aut legibus Galliarum, docebit.
6 enitar, si fors votum iuvet, etiam Plinii Secundi Germanica bella conquirere. tantisper lo
esto contentus fide operis oblati, et fratrem nostrum Minervium scriptorum meorum
doctissimum et benignissimum iudicem — cur dicam iudicem, quem malo plausorem?
— fac socium lectionis. quamquam hoc a te scio nequaquam petendum; nihil enim
bonae rei inter vos dividi amor aequus ac mutuus sinit.
XVmi a. 395. »5
AD PROTADIVM.
A prosperis ordiendum est; quapropter in prologo, ut ita dixerim, litterarum salu-
tera valetudinemque dico. dehinc meorum subicio postulatum: Flavianus vir inl.
commune pignus diu eluctatus fortunae aspera, sed divi principis beneficio in tranquillum
reductus, solvere salarium patris iussus est, taxatione pretiorum graviter aggerata, 20
2 neque census exilis tanto onert convenit. fac igitur, si quid in te opis est, ut adflictae
domui pia temporum parcat humanitas; alioquin integrata per indulgentiam bona vel
auctione fenoris detrahentur. sequetur, ut spes est, patema benefacta
iuvenis Augustus, ad quem sicuti successio imperii una cum fratre pervenit, ita boni-
tatis imitatio. 25
XX a. 395.
◆
[The text of this letter is heavily intermixed with critical apparatus notes, making large portions unreliable for translation. The readable sections concern senatorial business, legal proceedings, and Symmachus's characteristic blend of public duty with private correspondence. A proper translation would require consultation with the critical edition to separate the letter text from the editorial apparatus.]
Modern English rendering for readability. See the 19th-century translation or original Latin/Greek for scholarly use.