Letter 77

Marcus Tullius CiceroUnknown|c. -50 AD|Cicero|AI-assisted

I commend to you Gaius Ateius Capito, a man of the highest integrity and learning, most closely connected with me. I ask you to protect his interests in your province with the greatest care and to treat him with all the honor and generosity his merits deserve. This will be most welcome to me, and you will find him worthy of your friendship and your esteem.

AI-assisted translation - This translation was produced with AI assistance and has not been peer-reviewed. See the 19th-century translation or original Latin/Greek below for scholarly use.

Latin / Greek Original

LXXVII. Scr. Romae mense Sextili a.u.c. 709. M. CICERO S. D. P. SULPICIO IMPERATORI.

Quum his temporibus non sane in senatum ventitarem, tamen, ut tuas litteras legi, non existimavi me salvo iure nostrae veteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere posse, ut honori tuo deessem; itaque affui supplicationemque tibi libenter decrevi, nec reliquo tempore ullo aut rei aut existimationi aut dignitati tuae deero. Atque, hoc ut tui necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, velim facias eos per litteras certiores, ut, si quid tibi opus sit, ne dubitent mihi iure suo denuntiare. M. Bolanum, virum bonum et fortem et omnibus rebus ornatum meumque veterem amicum, tibi magno opere commendo. Pergratum mihi feceris, si curaris, ut is intelligat, hanc commendationem sibi magno adiumento fuisse, ipsumque virum optimum gratissimumque cognosces: promitto tibi te ex eius amicitia magnam voluptatem esse capturum. Praeterea a te peto in maiorem modum pro nostra amicitia et pro tuo perpetuo in me studio, ut in hac re etiam elabores: Dionysius, servus meus, qui meam bibliothecen multorum nummorum tractavit, quum multos libros surripuisset nec se impune laturum putaret, aufugit. Is est in provincia tua: eum et M. Bolanus, meus familiaris, et multi alii Naronae viderunt, sed, quum se a me manumissum esse diceret, crediderunt. Hunc tu si mihi restituendum curaris, non possum dicere, quam mihi gratum futurum sit: res ipsa parva, sed animi mei dolor magnus est. Ubi sit et quid fieri possit, Bolanus te docebit: ego si hominem per te recuperaro, summo me a te beneficio affectum arbitrabor.

Revision history

  1. 2026-03-20v2.1.0-import

    Initial corpus import from AI-assisted translation from original text.

    Fields: letter text, metadata, source links. Source: https://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam13.shtml

Related Letters